2016-03-24 08:30:00

Nuntii Latini


Die vicesimo quarto mensis Martii anno bismillesimo decimo sexto

Franciscus Papa Iter neocatechumenale de arrogantia monuit
Franciscus Papa iis, qui ad Iter neocatechumenale pertinent, admissis de arrogantia monuit et ad communionem adhortatus est. Arrogantiam enim tempationem a diabolo missam esse, cui etiam donis optimis praediti non obsistere possemus Papa Veneris die (feria sexta) dixit … . Iter Neocatechumenale, cuius statuta anno bismillesimo octavo a Sancta Sede approbata sunt,  anno millesimo nogentesimo sexagesimo quarta Matriti ut motus laicorum conditum erat, ut adulti modo missionali ad fidem christianam adducerentur.

Benedictus XVI theologiam Francisci Papae de misericordiae laudavit
Papa emeritus Benedictus XVI primum publice de successore suo Francisco Summo Pontifice locutus est. In quadam, quae in libro publicabitur, percontatione diurnaria eum de misericordia divina, quam effere solet, laudavit. Benedictus XVI, ex quo ab officio suo mense Februarii anno bismillesimo decimo tertio renuntiavit, se publice exhibiturum et interpelaturum esse negavit.

Übersetzung:

24. März 2016

Franziskus warnt „Neokatechumenale“ vor Überheblichkeit
Papst Franziskus hat bei einer Audienz für Angehörige des Neokatechumenalen Weges vor Hochmut gewarnt und zu Gemeinschaft aufgerufen. Der Hochmut sei eine vom Teufel gesandte Versuchung, vor der auch die besten Charismen nicht gefeit seien, sagte der Papst am Freitag … . Der Neokatechumenale Weg entstand 1964 in Madrid als Laienbewegung und führt Erwachsenen missionarisch zum christlichen Glauben hin. Die Statuten der Bewegung approbierte der Heilige Stuhl erst 2008. (rv 18.03.2016)

Benedikt XVI. würdigt Barmherzigkeitstheologie von Franziskus
Erstmals äußert sich der emeritierte Papst Benedikt XVI. öffentlich über seinen Nachfolger Franziskus. In einem Interview, das in einem Buch veröffentlicht wird, lobt er ihn für die Betonung der göttlichen Barmherzigkeit. Seit seinem Amtsverzicht im Februar 2013 verzichtet Benedikt weitgehend auf öffentliche Auftritte und Stellungnahmen. (kap 16.03.2016)








All the contents on this site are copyrighted ©.