2015-04-14 16:17:00

Nuntii Latini


Die decimo quarto mensis Aprilis anni bismillesimi decimi quinti

 

Sacri ritus Anni Sancti Misericordiae initium sumpserunt
Franciscus, Summus Pontifex, Saturni die (Sabbato) Annum Sanctum extraordinarium misericordiae dedicatum publice annuntiavit. Aliquot verba Bullae Pontificiae, documenti illius, quod verbis „Misericordiae Vultus“ incipit, ante Portam Sanctam, illam tertiam portam a parte dextra Basilicae Vaticanae sitam prolata sunt. Misericordia, gratia, pax sunt praecipui conceptus Bullae, quae viginti quinque paginas comprehendit. Temporis esse momenta, quibus vocaremur, ut persingulari modo misericordiam contemplaremur et hoc facientes ipsi signa efficacia actionis Patris fieremur, Papa in Bulla scripsit. Qua de causa se iubilaeum extraordinarium misericordiae annuntiasse.

Index fidei
Anniversarium decimum, quo Cardinalis Bavaricus Joseph Ratzinger successor Petri electus est, die undevigesimo mensis Aprilis locum habebit. Qua de causa Opus Catholicum „Ecclesia in necessitate versans“ indicem fidei de opera et industria Benedicti XVI, Summi Pontificis emeriti, publice edet. In lebello, qui viginti paginas comprehendit, descriptio vitae Summi Pontificis Bendicti XVI summatim offertur, qui, cum Cardinalis esset, ordinationem sacerdotalem culmen vitae denotavit. In indice fidei gressus maximi momenti vitae eius describuntur, id est adulescentis, presbyteri, professoris, Archiepiscopi, Cardinalis, Congregationis pro Doctrina Fidei Praefecti et Papae.

E Civitate Vaticana: De hac hebdomada agendis
Lunae die (feria secunda) Summus Pontifex Franciscus Sanctam Missam matutinam in Domo Sanctae Martae habendam denuo celebrandam cepit. Concilium Cardinalium ab eo modaratum denuo congregavit ab Lunae die (feria secunda) usque ad Marcuii diem (feriam quartam) – simul sumptus est nonus conventus. Disputationibus omnibus interesse videtur, praeter Mercurii diem (feriam quartam), quo multos alloquendi causa in Area Petriana admittere solet. Mercurii quoque die (feria quarta) tempus decurret, intra quod Conferentiae Episcoporum et omnes totius orbis, quorum interest, responsiones interrogationibus ad argumenta Epsicoporum Synodum pertinentibus Curiae Romanae proponerent oportuit. … Iovis die (feria quinta) visitatio ad limina (Apostolorum) Episcoporum Kenianorum incipiet. Eodem tempore dies natalis octogesimus octavis Benedicti XVI, Papae emeriti, celebrabitur, cuius decimus electionis adversarius dies die Dominica volvetur. 

Übersetzung:

14. April 2015

Start der feierlichen Zeremonie: Das Heilige Jahr der Barmherzigkeit
Papst Franziskus hat an diesem Samstagnachmittag offiziell das außerordentliche Heilige Jahr der Barmherzigkeit angekündigt. Einige Textstellen der päpstlichen Bulle, der feierlichen Urkunde namens „Misercordiae Vultus“ - also „Antlitz der Barmherzigkeit“ wurden dafür vor der Heiligen Pforte, am dritten Tor auf der rechten Seite des Petersdoms vorgetragen. Barmherzigkeit, Gnade, Friede so die Schlagwörter der 25-Seiten langen Bulle. Es gebe Augenblicke, in denen wir aufgerufen sind, in ganz besonderer Weise den Blick auf die Barmherzigkeit zu richten und dabei selbst zum wirkungsvollen Zeichen des Handelns des Vaters zu werden, schreibt Franziskus in der Bulle. Deswegen habe er ein außerordentliches Jubiläum der Barmherzigkeit ausgerufen. (rv 11.4.2015)

Glaubens-Kompass
Das zehn-jährigen Jubiläum der Wahl des aus Bayern stammenden Joseph Kardinal Ratzinger zum Nachfolger Petri findet am 19. April statt. Zu diesem Anlass gibt das katholische Hilfswerk „Kirche in Not“ einen Glaubens-Kompass über das Wirken von Papst em. Benedikt XVI. heraus. Das 20-seitige Faltblatt bietet eine Zusammenfassung der Biografie von Papst Benedikt XVI., der als Kardinal die Priesterweihe als „Höhepunkt des Lebens“ bezeichnet hat. Der Glaubens-Kompass skizziert die wichtigsten Stationen seines Lebens als Heranwachsender, Priester, Professor, Erzbischof, Kardinal, Präfekt der Glaubenskongregation und Papst. (pm 10.4.2015)

Vatikan: Die Wochenvorschau
Am Montag nimmt Papst Franziskus seine Frühmessen in der vatikanischen Casa Santa Marta wieder auf. Auch der von ihm geleitete Kardinalsrat tritt wieder zusammen, und zwar von Montag bis Mittwoch – es ist seine neunte Tagung insgesamt. Franziskus wird wohl an allen Besprechungen teilnehmen außer am Mittwoch, dem Tag seiner üblichen Generalaudienz auf dem Petersplatz. Am Mittwoch endet die Frist, bis zu der Bischofskonferenzen und Interessierte aus aller Welt ihre Antworten auf den Fragebogen zur Bischofssynode beim Vatikan einreichen sollten. ... Am Donnerstag beginnt der ad-limina-Besuch von Bischöfen aus Kenia. Es ist zugleich der 88. Geburtstag des emeritierten Papstes Benedikt XVI., dessen Wahl zum Papst sich am Sonntag zum zehnten Mal jährt. (rv 12.4.2015)








All the contents on this site are copyrighted ©.