Die vicesimo
secundo mensis Iulii anni bismillesimi quarti decimi
E Civitate
Vaticana. Franciscus: „Deus nos exspectat cor in manu sua habens“ Malum mundi
non a Deo venit, sed ab inimico Eius, id est Satano. Hoc Franziscus Papa Dominica
Die occasione precationis Angelicae in Area Petriana factae confirmavit parabola boni
seminis et zizaniae ab inimico superseminatae explicata, quae Die Dominica in Evanglio
lecta erat. Verbum haebraicum zizaniae eandem habere radicem ac Satanae et „discidium“
significare Franciscus Papa in memoriam revocavit. „Nos omnes scimus daimonium eum
esse, qui zizaniam seminat, nam homines, familias, nationes et populos dissociare
conatur.“
Papa telefonice cum Abbas et Peres collocutus est Veneris
die Summus Pontifex Palestinae Israelisque praesides Mahmud Abbas et Shimon Peres
telefonice collocutus est, quod Sedes Apostolica notum fecit. Eum rogare perrexisse,
ut incessanter ad pacem fovendam preces ad Deum effunderentur. Die octavo mensis Iunii
Papa itinere in Terram Sancta facto ambos necnon Patriarcham Constantinopolitanum,
Bartholomaeum nomine, pacis preces effusuros invitaverat. Eum ambos collocutores de
magno sollicitudine de inter se nunc temporis conflictantibus certiores fecisse Sedes
Apostolica diurnariis notum fecit. Eum eos viros pacis considare non cessare et eos
rogare, ut ad pacem fovendam precarentur.
E Civitate Vaticana/ex Australia.
Fides tamquam arma contra morbum Aids Omnium Gentium Caritas et alia instituta
catholica civitates omnium gentium adhortantur, ut contra morbum Aids certare pergant
et rationes ad hunc morbum extinguendum foveant. Dixit hoc presbyter ille Robertus
Vitillo, qui Caritatis Omnium Gentium vice fungitur, a quodam diunario Stationis Radiophonicae
Vaticanae percontatus. Instituta catholicae Melburni colloquendi causa convenerunt,
ut vicesimum conventum omnium gentium de morbo Aids qui hac hebdomada in metropoli
Australiana locum habet, praeparentur. Huic conventui eos quoque intersunt, qui ad
alias confessiones et religiones pertinent.
Übersetzung:
22.
Juli 2014
Franziskus: „Gott wartet auf uns, mit dem Herzen in der
Hand“ Das Böse in der Welt kommt nicht von Gott, sondern von seinem Feind,
dem Satan. Das hat Papst Franziskus an diesem Sonntag beim Angelusgebet auf dem Petersplatz
festgehalten. Er legte das Gleichnis vom guten Samen und dem vom Feind gesäten Unkraut
aus, das Evangelium von diesem Sonntag. Das hebräische Wort „Unkraut“ habe die gleiche
Wurzel wie das Wort „Satan“ und stehe für Spaltung, erinnerte Franziskus. „Alle wissen
wir, dass der Dämon einer ist, der Unkraut sät: Er versucht die Menschen zu entzweien,
die Familien, die Nationen und Völker.“ (RV 20.7.2014
Papst telefoniert
mit Abbas und Peres Papst Franziskus hat an diesem Freitagmorgen den Präsidenten
Palästinas, Mahmud Abbas, und den Präsidenten Israels, Shimon Peres, angerufen. Das
gab der Vatikan bekannt. Er setzte damit seine Bitte fort, nicht aufzuhören für den
Frieden zu beten. Am 8. Juni hatte der Papst im Anschluss an seiner Reise ins Heilige
Land die beiden und den Patriarchen von Konstantinopel, Bartholomaios, zu Friedensgebeten
in den Vatikan eingeladen. Er habe den beiden Gesprächspartnern seine große Sorge
um den aktuellen Konflikt mitgeteilt, so der Vatikan in einer Pressemeldung. Er betrachte
die beiden weiterhin als Männer des Friedens und bitte sie, weiter für den Frieden
zu beten. (rv 18.7.2014)
Vatikan/Australien: Treue als Waffe gegen Aids Caritas
Internationalis und weitere katholische Einrichtungen rufen die internationale Staatengemeinschaft
auf, den Kampf gegen Aids weiterzuführen und Schritte zur Tilgung dieser Krankheit
zu fördern. Das sagt im Gespräch mit Radio Vatikan der Vertreter von Caritas Internationalis,
der Priester Robert Vitillo. Derzeit treffen sich katholische Organisationen in Melbourne,
um sich auf die 20. Internationale Aids-Konferenz vorzubereiten, die nächste Woche
in der australischen Metropole stattfindet. An dem Vortreffen nehmen auch Vertreter
anderer Konfessionen und Religionen teil.(rv 17.7.2014)