2014-06-10 16:32:40

Nuntii Latini


Die decimo mensis Iunii anni bismillesimi quarti decimi

Papa de iure poenali: „Iustitia, non vindicta“
Ecclesia quoque partes suas habet, cum periti de iure ponali colloquuntur. Hoc Franciscus Papa in nuntio scripsit ad duos conventus de iure poenali omnium gentium misso, qui proximis mensibus Flumine Ianuarii et in capite Hondurae, Tegucigalpae, locum habebunt. Christianos milibus annis „collucationem adversus imbecilliatem cordis hominis“ expertos esse. Tres elementa hac re gravia visa esse: contritionem, culpae confessionem, damnorum patratorum reparationem. Franciscus de onere diunariorum dilucide monuit: Quibus de delictis nuntios afferentibus non licere efficere, ut animi conterrerentur et perturbarentur.

Nuntius Summi Pontificis de Die tradendi
Papa Franciscus quoque memoriae accessus foedere coniunctorum in Normandiam ante sexaginta annos peracti partem habuit. Acta diurnaria Vaticana „Osservatore Romano“ nuntium Summi Pontificis de Die tradendi (vulgo „D-Day“) publice ediderunt. In eis Papa Franciscus precationem suam pro pace promisit. Milites mente recoluit, qui anno nongentesimo quadragesimo quarto in Normandia adierunt, milites quoque exercitus Theodisci memorans, qui in hanc calamitatem tracti essent.

Archiepiscopus Berolinus membrum factus est Congregationis pro Clericis
Exeunte iam mense Aprili Archiepiscopus Berolinus Rainer Cardinalis Maria Woelki ad munus membri Congregationis pro Clericis suscipiendum vocatus erat, ut archidioecesis Berolinus Iovis die notum fecit. De more huius modi vocatio ad quinque annum temporarie valet. Praefectus huius Congregationis ab mense Septembre anno bis millesimo decimo tertio Beniaminus Cardinalis Stella est. Hac ipsa die Mercurii notum factum est Hendricum Mussinghoff, episcopum Aquisgranensem, a Summo Pontifice Francisco ad ulteriores quinque annos membrum Congregationis pro Clericis confirmatum esse. Huius coetus est in ea, quae ad presbyteros pertinent, curam intendere.

Übersetzung:

10. Juni 2014

Papst über Strafrecht: „Gerechtigkeit, nicht Rache“
Auch die Kirche hat ein Wort mitzureden, wenn sich Experten mit dem Strafrecht beschäftigen: Das schreibt Papst Franziskus in einer Botschaft an zwei Kongresse über internationales Strafrecht, die in den nächsten Monaten im brasilianischen Rio bzw. in der Hauptstadt von Honduras, Tegucigalpa, stattfinden. Christen hätten jahrtausendealte Erfahrung mit dem „Kampf gegen die Schwäche des menschlichen Herzens“. Dabei hätten sich drei Elemente als wichtig herausgestellt: Das Wiedergutmachen des angerichteten Schadens, das Schuldbekenntnis und die Reue. Mit deutlichen Worten erinnert Franziskus an die Verantwortung der Medien: Sie dürften „nicht dazu beitragen, Alarm oder soziale Panik auszulösen, wenn sie über Verbrechen berichten“. (rv 7.6.2014)

Papstbotschaft zum D-Day
Auch Papst Franziskus beteiligt sich am Gedenken an die Landung der Alliierten in der Normandie vor siebzig Jahren. Die Vatikanzeitung „Osservatore Romano“ veröffentlichte eine Papstbotschaft zum sogenannten „D-Day“. Darin verspricht Franziskus sein Gebet für den Frieden. Er würdigt die Soldaten, die 1944 in der Normandie landeten, erwähnt aber auch die deutschen Wehrmachtssoldaten, die in das Drama hineingezogen worden seien. (rv 5.6.2014)

Erzbischof von Berlin Mitglied der Kleruskongregation
Der Berliner Erzbischof, Kardinal Rainer Maria Woelki, ist bereits Ende April in die Kleruskongregation berufen worden. Das gab das Erzbistum Berlin an diesem Donnerstag bekannt. Üblicherweise gilt eine solche Berufung zunächst für fünf Jahre. Präfekt der Kongregation ist seit September 2013 Kardinal Beniamino Stella. Erst an diesem Mittwoch wurde bekannt, dass auch Heinrich Mussinghoff, Bischof von Aachen, von Papst Franziskus für weitere fünf Jahre als Mitglied der Kleruskongregation bestätigt worden ist. Dem Gremium kümmert sich um die Belange von Priestern. (pm 5.6.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.