2014-04-25 16:50:00

Nuntii Latini


RealAudioMP3 Die decimo quinto mensis Aprilis anni bismillesimi quarti decimi


Guido Marini in munere Magisti Pontificarum Celebrationum Liturgicarum confirmatus est
Guido Marini officium Magisti Pontificarum Celebrationum Liturgicarum exercere perget, ut procurationes Italicae Aulam Vaticanam nuntiis divulgandis revocantes palam fecerunt. Peritus ille iuris canonici laurea coronatus diplomateque quoque de hominum animo discplina, quae ad colloquendi facilitatem pertinet, honoratus anno bismillesimo septimo a Papa Benedicto XVI successor Archiepisopi Petri Marini nominatus erat, cuius quidem cognomen habet, sed cognatione non coniunctus est. Antequem nominatus est, in dioesesi Genuensi, ubi natus est, inter alia trium episcoporum secretarius, curiae cancellarius et seminarii dioecesani spiritus rector fuit.


In homilia Papa dixit: „Resistite diabolo“
Discimus in Evangelio, quomodo tentationibus diaboli resistere possimus. Hoc Summus Pontifex Franciscus Veneris die res divinas tempore matutino in domo Sanctae Martae celebrans inculcavit. Papa dixit diabolum nihil boni nobis praeparavisse omnemque in eius tentationem incidere. Vitam christianam contra malum esse certamen. Unumquemque christianum cottidie promptum esse debere certamine contra malum lacessi Papa subiunxit. Iesum etiam tentationibus resistere debuisse. Christianis Iesum sequi volentibus „hanc bene cognoscendam esse veritatem“.


Papa de Syria dixit: „Bello finem faciendum est“
Papa de Francisco van der Lugt necato, illo Societatis Iesu Patre natione Nederlandico, animo consternatus erat. Necatum Papa Franciscus quinquaginta miliis hominum in area Petriana precandi loquendique causa admissis “fratrem meum in Ordine Societatis Iesu” appellavit. Van der Lugt septuagina quinque annos natus, qui in parte urbis Homs antiquiore una cum civibus circumventis perseveraverat, ab armatis ibi necatus est. Iam dudum Syriam esse “praedam caedum neces immanesque ruinas inferentem” Papa questus est. Mense Martis tres fuerant anni, ex quo tempore bellum civium in Syria exortum est.


Übersetzung:


15. April 2014



Guido Marini bleibt päpstlicher Zeremoniar
Guido Marini bleibt weiterhin Zeremoniar der päpstlichen Liturgien. Das melden italienische Agenturen mit Verweis auf den vatikanischen Pressesaal. Der promovierte Kirchenrechtler, der auch einen Abschluss in Kommunikationspsychologie hat, war 2007 von Papst Benedikt XVI. zum Nachfolger von Erzbischof Piero Marini ernannt worden, mit dem er zwar den Nachnamen teilt, aber nicht verwandt ist. Vor seiner Ernennung war er in seinem Heimatbistum Genua unter anderem Sekretär dreier Bischöfe, Kanzler der Kurie und Spiritual im Priesterseminar. (ansa/rv 12.4.2014)


Papstpredigt: Widersteht dem Teufel
Wir lernen aus dem Evangelium, wie wir den Versuchungen des Teufels widerstehen können. Das hat Papst Franziskus am Freitag bei seiner Frühmesse in der Casa Santa Marta betont. Der Teufel halte nichts Gutes für uns bereit, und jeder gerate in seine Versuchung, so der Papst. Das christliche Leben sei ein Kampf gegen das Böse: Jeder einzelne Christ müsse sich täglich dieser Herausforderung stellen: dem Kampf gegen das Böse, predigte der Papst. Auch Jesus habe Versuchungen widerstehen müssen. Christen, die Jesus folgen wollten, „müssen diese Wahrheit gut kennen“. (rv 11.4.2014)


Papst zu Syrien: „Schluss mit dem Krieg!“
Papst Franziskus ist bestürzt über die Ermordung des holländischen Jesuiten Frans van der Lugt in der syrischen Stadt Homs. Bei seiner Generalaudienz vor 50.000 Menschen auf dem Petersplatz nannte Franziskus den Ermordeten „meinen Mitbruder im Jesuitenorden“. Der 75-jährige van der Lugt hatte zusammen mit den eingeschlossenen Bewohnern in der Altstadt von Homs ausgeharrt; am Montag ist er dort von Bewaffneten getötet worden. Schon allzu lange sei Syrien die „Beute eines blutigen Konflikts, der weiterhin Tod und Zerstörung sät“, so der Papst. Im März waren es drei Jahre seit dem Ausbruch des syrischen Bürgerkriegs. (rv 9.4.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.