2014-04-04 16:11:28

Nuntii Latini


RealAudioMP3 Die primo mensis Aprilis anni bismillesimi quarti decimi

Confessarii nec iudices nec amici
Summus Pontifex, antequam liturgiam poenitentialem Veneris die celebravit, eos, qui conventui de sacramento reconciliationis, qui quotannis a Ponitentiaria Apostolica instituitur, intererant, admiserat. Papa in allocutione sua in luce posuit bonum confessarium nec iudicem nec amicum esse. „Cor sacerdotis“, inquit, „cor est, quod pariter dolere potest, sed non animi mollitia aut sola animi motibus, sed intima Domini misericordia!“ Confessarios vocatos esse, ut semper „viros Spiritus Sancti“ esse. Quod iam testimonium faciebus confessariorum vocibusque eorum cognosci posse. Papa inculcavit sacerdotem, cum medicus esset, sanare, cum iudex, absolvere debere.

Obama a Francisco Papa admissus est. Duo convenerunt, in quibus spes ponitur
Praeses Civitatum Unitarum Americae Septentrionalis, Barack Obama nomine, Iovis die primum Summum Pontificem Franciscum in Civitate Vaticana convenit eum quoque ad Civitates Unitas Amerciae Septenbrionalis visitandas invitans. Sedes Apostolica notum fecit eos in colloquio cum sinceritate habito de argumentis ad praesentia et omnes gentes pertinentibus locutos esse. Papa et Praeses de iuribus hominum observandis et pace componenda in plagis totius orbis terrarum, quae gravibus difficultatibus afflictantur, sermocinatos esse. Ad necessitudines inter Ecclesiam et civitas in Civitatibus Unitatis Americae Septentrionalis intercedentes quod attinet, maxime de libertate religiosa et eis reformandis, quae ad emigrationes spectant, eos locutos esse. Postremo ambo confirmaverunt se coniunctim in hominum nudinationem omni studio incubituros esse.

Papa multis admissis dixit: „Episcopus communitati ministrat“
Episcopus, presbyter aut diaconus, qui gregem suum amore non ducit, non proficit. Hoc Summus Pontifex Franciscus die Mercurii admissis in area Petrina alloquendi precandi causa multis dixit. De septem sacramentis in catechesi instruens tum de ordinatione locutus est. Quam tribus gradibus episcopi, presbyteri et diaconi inter se differentibus sacrementum esse, quo is, cui quoddam officium, quod Iesus apostolis commisisset, exercendum traderetur, habilis redderetur. „Hoc sub respectu“, inquit, „viri electi et gratia sacramenti aucti Christum in mundo repraesentant et vice eius operantur.“ Quod id vitae ordinatorum significaret, Papa tribus elementis summatim collegit: ministerium, amor Ecclesiae et precatio.


Übersetzung:

1. April 2014

Beichtväter: Weder Richter noch Freund
Vor der Buß-Liturgie am Freitag empfing der Papst die Teilnehmer einer Tagung über die Beichte, welche die Apostolische Pönitentierie jährlich veranstaltet. Ein guter Beichtvater ist weder Richter noch Freund, betonte der Papst in seiner Ansprache.
„Das Herz des Priesters ist ein Herz, das mitfühlen kann, nicht aus Gefühlsduselei oder bloßer Emotion, sondern aufgrund der inneren Barmherzigkeit des Herrn!“, so der Papst. Beichtväter seien dazu gerufen, immer „Männer des Heiligen Geistes“ zu sein. Dieses Zeugnis ließe sich bereits im Gesicht und an der Stimme des Beichtvaters ablesen. Wenn der Priester Arzt sei, müsste er heilen, wenn er Richter sei, freisprechen, betonte der Papst. (rv 29.3.2014)

Obama bei Franziskus: Treffen zweier Hoffnungsträger
US-Präsident Barack Obama ist am Donnerstag im Vatikan zum ersten Mal mit Papst Franziskus zusammengetroffen. Er lud das Kirchenoberhaupt dabei in die Vereinigten Staaten ein. Die herzliche Unterredung konzentrierte sich auf aktuelle, internationale Themen, bestätigt ein Kommuniqué des Vatikans. Papst und Präsident sprachen über die Einhaltung der Menschenrechte und Friedensfindung in Krisenzonen weltweit. In Bezug auf die Beziehung zwischen Kirche und Staat in den USA standen die Themen Religionsfreiheit und Einwanderungsreform im Mittelpunkt. Schließlich bekräftigten beide ihren gemeinsamen Einsatz gegen Menschenhandel. (rv 27.3.2014)

Generalaudienz: „Ein Bischof dient seiner Gemeinde“
Ein Bischof, Priester oder Diakon, der seine Herde nicht mit Liebe führt, ist nicht hilfreich. Das hat Papst Franziskus an diesem Mittwoch bei der Generalaudienz auf dem Petersplatz gesagt. In seiner Katechesenreihe zu den sieben Sakramenten ging es diesmal um die Weihe. Diese sei in ihren drei Graden Bischof, Priester und Diakon das Sakrament, das zur Ausübung des Amtes befähige, welches Jesus den Aposteln anvertraut habe. „In diesem Sinn tragen die ausgewählten und geweihten Männer die Gegenwart und das Wirken Christi in der Welt fort“, sagte Franziskus. Was das für das Leben des Geweihten bedeutet, fasste der Papst in drei Punkten zusammen: Dienst, Liebe zur Kirche und Gebet. (rv 26.3.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.