2014-03-27 16:45:32

Nuntii Latini


RealAudioMP3 Die vicesimo quinto mensis Martis anni bismillesimi quarti decimi


Papa sectatoribus Mafiae: Convertimini!
Convertimini, donec tempus est! Haec verba Summus Pontifex Franciscus vesperi diei Veneris Mafiae acclamavit. Una cum eis, qui Mafia afflicti sunt, in quadam parochia Romana ad Deum precatus est; haec vigilia in ecclesia Sancti Gregorii VII prope muros Civitatis Vaticanae celebrata est, celebratio liturgica, qua quindecim milia eorum innocentium reculta sunt, qui proximis decenniis in Italia sceleribus instructis afflicti sunt. Papa ante Ecclesiam primum presbyterum illum Italicum, Luodvicum Ciotti, qui eum ad vigiliam invitaverat, perarte complectus est. Quotannis institutum Reverendi Ciotti, cui nomen est „Libera“, ad „Diem memoriae et studii“ contra Mafiam, Comorram aliaque instituta hominum maleficorum cohortatur. Apparuit Papam Franciscum loqui exorditum commotum esse. Se Mafia afflictis spem dare velle dixit: „spem sensim sensum omnium, quae corrupte facta essent, victuram esse.

Papa opificibus in ergastulis chalybi efficiendo operantes dixit: Invita operis vacatio indigna est
Opus est, ut e discrimine oeconomico emergatur, vi cogitandi et mutua voluntatum coniunctione. Hoc Summus Pontifex tempore postmeridiano Iovis diei opificibus, qui in ergastulo chalybi efficiendo, quod Interemmae in media parte Italiae situm est, operantur, admissis dixit. Huius ergastuli conditionis anniversarium centesimum trigentesimum recolitur, licet tota haec pars oeconomica in discrimen adducta sit. “Labor omnino aestimanda est et ad bonum commune hominis pertinet. Homo laborando facultatibus suis ingenii et artes exercendi uti potest. Quocirca labor non tantum ad res oeconomicas pertinet. Laborem exercemus, cum dignitatis hominis sit“, Papa exposuit.

Papa patribus dixit: Estote praesentes!
Summus Pontifex Franciscus occasione sollemnitatis Sancti Ioseph die Mercurii celebratae, quae extra quoque Ecclesiam tamquam „dies patris“ recolitur, data patres excitavit, ut se traderent et operam liberis educandis praestarent. Praeter ea Papa multis admissis omnes parentes, presbyteros et eos, qui munera ad educationem pertinentia exercent laudavit. Instructionem catecheticam continuando Ioseph exemplum amore et Dei fide educandi exhibuit. Quem una cum Maria prospexisse, ut Iesu nihil deficeret. Rerum licet adiuncta adversa fuisse Papa subdidit, cum Ioseph familiaque suo fugae sese mandavissent.


Übersetzung:

25. März 2014

Papst an Mafiosi: Bekehrt euch!
Bekehrt euch, solange noch Zeit bleibt! Das hat Papst Franziskus am Freitagabend der Mafia zugerufen. In einer römischen Pfarrei betete er mit Angehörigen von Mafia-Opfern; die Vigil fand in der Kirche San Gregorio VII. nahe der Vatikanmauern statt. Ein Gottesdienst im Zeichen des Gedenkens an die rund 15.000 unschuldigen Opfer, die das organisierte Verbrechen in den letzten Jahrzehnten in Italien gefordert hat. Vor der Kirche umarmt der Papst als erstes und sehr herzlich den italienischen Priester Luigi Ciotti, der ihn zur Gebetsvigil eingeladen hatte. Don Ciottis Organisation „Libera“ ruft jährlich zu einem „Tag der Erinnerung und des Einsatzes“ gegen Mafia, Camorra und andere Verbrecherorganisationen auf. Papst Franziskus ist sichtlich bewegt, als er dann das Wort ergreift. Er wolle den Angehörigen der Mafia-Opfer eine Hoffnung mitgeben, sagt er: „die Hoffnung, dass allmählich der Sinn für Verantwortung über die Korruption den Sieg davonträgt“. (rv 23.3.2014)

Papst an Stahlarbeiter: Arbeitslosigkeit ist unwürdig
Um aus der Wirtschaftskrise herauszukommen, braucht es Kreativität und Solidarität. Das sagte der Papst an diesem Donnerstagmittag bei einem Treffen mit Mitarbeitern einer Stahlfabrik aus dem mittelitalienischen Terni. Das Werk feiert sein 130. Jahr seit seiner Gründung, doch der ganze Wirtschaftssektor ist von der Krise stark geprägt. „Die Arbeit hat einen grundlegenden Wert und gehört zum Allgemeinwohl des Menschen. Ein Mensch kann durch seine Arbeit seine intellektuellen oder handwerklichen Möglichkeiten ausschöpfen. Deshalb hat Arbeit nicht nur eine wirtschaftliche Bedeutung. Wir arbeiten, weil das zur Würde des Menschen gehört“, betonte der Papst. (rv 20.3.2014)

Papst an Papas: Seid präsent!
Zum Hochfest des heiligen Josef an diesem Mittwoch – auch außerhalb der Kirche als „Vatertag“ begangen – hat Franziskus alle Väter zu Hingabe und Präsenz bei der Erziehung ihrer Kinder aufgerufen. Weiter würdigte der Papst bei der Generalaudienz alle Eltern, Priester und Menschen, die in Kirche und Gesellschaft erzieherische Aufgaben wahrnehmen. In seiner Katechese stellte er Josef als Vorbild einer liebevollen und gottesnahen Erziehung vor. Gemeinsam mit Maria habe er Sorge getragen, dass es Jesus an nichts fehlte. Die Bedingungen dafür waren widrig, so der Papst: Josef und seine Familie waren Flüchtlinge.
(rv 19.3.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.