2013-12-18 16:32:41

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die decimo septimo mensis Decembris anni bismillesimi tredecimi

Secretarius Status Parolin legatis dixit: „Pax non commenticia est”
Novus Secretarius Status Summi Pontificis, Archiepiscopus Petrus Parolin, omnium gentium legatos ad pacem fovendam adhortatus est. “Non licet nos inertia dolorum, quibus multi homines graviter afficiuntur, affectos esse“, dixit Veneris die coetui legatorum ad Sanctam Sedem missorum, quos primum allocutus est. Praeterea dixit: “Nobis est monstrandum pacem non esse commenticiam.” Omnibus civitatibus pacem colendam esse.

Cardinalis Kasper: „Singularibus in casibus ad communionem admittendum est“
Valterius Kasper, Curiae Romanae Cardinalis, dixit oportere eos, qui post divortium novum inissent matrimonium, „singularibus in casibus“ ad sanctam communionem admitterentur. Kasper Synodum Episcoporum proximo anno in Civitate Vaticana de quaestionibus ad familiam spectantibus habendam contuens in publicatione diaria, „Die Zeit“ vulgo appellata, quae semel in hebdomada editur, „mutationes et apertiones“ poposcit. Ad verbum Cardinalis dixit: „Christianis, qui fide cum Ecclesia vivere volunt, qui intelligunt se primum matrimonium separando peccavisse, cuius quoque paenitentia eos subiit, via aperiatur oportet, qua vitam christianam et ecclesiasticam plene participant. Quod Deus potest, id est veniam dare, hoc et Ecclesia possit.”

„Time“ Franciscum „personam anni“ elegit
Papa Franciscus ephemeride Civitatum Septentrionalium Americae, „Time“ titulo, „persona anni bismillesimi decimi tertii“ electus est. Hoc die Mercurii notum factum est. Quod ad causam attinet, qua Franciscus electus est, in ephemperide communicatus est novum Papam menses tantum novem, quibus officio functus est, disceptationes maximi momenti nostri temporis participavit: de „prosperitate et paupertate, de iustitia et fidelitate, de perspicuitate, de hac aetate, de coniunctione omnium rerum toto orbe terrarum, de parte mulierum, de indole matrimonii et de tentationibus potestatis”. Ephemeride, cui titulus “Time” est, de more ab anno millesimo nongentesimo vicesimo septimo quaedam persona anni designatur, quae, ut collegio scriptorum videtur, mundum magna cum auctoritate mutavit vel movit.

Übersetzung:

17. Dezember 2013

Staatssekretär Parolin an Diplomaten: „Frieden ist keine Utopie“
Der neue vatikanische Staatssekretär Erzbischof Pietro Parolin hat die internationale Diplomatie zum Einsatz für den Frieden aufgerufen. „Wir dürfen nicht gleichgültig bleiben gegenüber all dem Leid, das in dramatischer Weise viele Menschen trifft“, sagte er an diesem Freitag bei seiner ersten Zusammenkunft mit dem beim Heiligen Stuhl akkreditierten diplomatischen Korps. Und weiter: „Wir müssen zeigen, dass Frieden möglich ist und keine Utopie.“ Alle Staaten gemeinsam sollten sich für eine wahre Kultur des Friedens einsetzen. (rv/kann 13.12.2013)

Kardinal Kasper: „In Einzelfällen zur Kommunion zulassen“
Wiederverheiratete Geschiedene sollten in der katholischen Kirchenach den Worten von Kurienkardinal Walter Kasper „in Einzelfällen“ zum Kommunionempfang zugelassen werden. Mit Blick auf die im kommenden Jahr bevorstehende Bischofssynode im Vatikan zu Familienfragen sprach sich Kasper in der Wochenzeitung „Die Zeit“ für „Änderungen und Öffnungen“ aus. Wörtlich sagte der Kardinal: „Christen, die aus dem Glauben mit der Kirche leben wollen, die einsehen, dass sie Fehler gemacht haben beim Bruch der ersten Ehe, die auch bereuen - für sie sollte es einen Weg geben, wieder voll am christlichen und kirchlichen Leben teilzunehmen. Was bei Gott möglich ist, nämlich Vergebung, das sollte auch der Kirche gelingen.“ (kann 12.12.2013)

„Time“ kürt Franziskus zur „Person des Jahres“
Papst Franziskus ist vom US-amerikanischen Nachrichtenmagazin „Time“ zur Person des Jahres 2013 gewählt worden. Das wurde an diesem Mittwoch bekannt. In der Würdigung des Blattes für Franziskus heißt es, dass sich der neue Papst in nur neun Monaten im Amt „ins Zentrum der wichtigsten Debatten unserer Zeit“ gesetzt habe: um „Wohlstand und Armut, Fairness und Gerechtigkeit, Transparenz, Modernität, Globalisierung, die Rolle von Frauen, die Natur der Ehe und die Versuchungen der Macht“. Das Time-Magazin ernennt traditionsgemäß seit 1927 eine Person des Jahres, die nach Ansicht der Redaktion die Welt im jeweiligen Jahr maßgeblich verändert oder bewegt hat. (rv 11.12.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.