2013-09-24 16:34:31

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


Die vicesimo quarto mensis Septembris anni bismillesimi tredecimi

Administri in Curia Romana mutati sunt
Papa Franciscus aliquot mutationes, quae ad compositionem Curiae Romanae spectant, peregit. Hoc Sedes Apostolica die Saturni notum fecit. Maurus Cardinalis Piacenza exempli gratia Paenitentiarius Maior tribunalis gratiae Apostolicae Paenitentiariae nominatus est. Piacanza, qui usque adhuc Congegationi pro Cleris praefecit, Manueli Monteiro de Castro succedet. Novus Praefectus Congregationis pro Clericis Archiepiscopus Beniaminus Stella, usque adhuc Praeses Academiae Legatorum Sedis Apstolicae, nominatus est. Confirmata vero est retentio muneris Archiepicopi Ludovici Müller ut Praefecti Pontificiae Congregationis de Doctrina Fidei necnon omnium aliorum administrorum atque consultorum.

Papa Episcopis dixit: „Populo adestote et vivite, quod concionamini”
“Estote semper cum grege, ne procumbueritis in cursus honorum cupiditatem et quaerite, num id quoque, quod concionamini, vivatis”. Hoc consilium Papa Franciscus novis Episcopis in Civitate Vaticana dedit. Eius causa erat receptus eorum, qui seminario cuidam a Sancta Sede novis Episcopis proximis duodecim mensibus nominatis apparata, interfecerunt. Ex Germania Episcopis Ratisbonensis Episcopus Rudolfus Voderholzer conventui adest. Renuntiavit vero Franciscus in Sancta Missa matutina die Iovis celebrata homiliae suae. Papa in allocutione sua novis episcopis exhortavit, ut etiam atque etiam examina subirent.

Papa Franciscus „Itineri pro vita“ favet
Papa Franciscus „Itineri pro vita“, quod media in urbe Berolini proximo die Saturni habitum est, favit. In epistula e Civitate Vaticana missa de „impenso studio“ eum gratiam egisse „Confoederatio pro vitae iure“ Berolini explicavit. Ad litteram proinde in epistula legitur: „Placet Suae Sanctitati se cum itineri pro vitae participantibus precationibus coniungere et Deum invocat, ut omnia, quae ad vitae humanae in omnibus suis gradibus infinitam protectionem fovendam incipiuntur, Sua benedictione comitetur. Iter decimum primum habitum est. …

Übersetzung:

Personaländerungen in der Kurie
Papst Franziskus hat einige Änderungen in der Zusammensetzung der römischen Kurie vorgenommen. Dies gab der Vatikan an diesem Samstag bekannt. So wird Kardinal Mauro Piacenza Großpönitentiar beim Gnadengerichtshof, der Apostolischen Pönitentiarie. Piacenza, der bisher Präfekt der Klerus-Kongregation war, löst Kardinal Manuel Monteiro de Castro ab. Neuer Präfekt der Klerus-Kongregation wird Erzbischof Beniamino Stella, der bisher Präsident der Päpstlichen Diplomatenakademie war. … Im Amt bestätigt wurden hingegen der aus Deutschland stammende Erzbischof Gerhard Ludwig Müller als Präfekt der Römischen Glaubenskongregation, sowie alle weiteren Mitglieder und Berater. ... (rv/kipa 21.9.2013)

Papst an Bischöfe: „Seid nahe am Volk und lebt, was ihr predigt“
„Seid immer bei eurer Herde, verfallt nicht in Karrieresucht und fragt euch, ob ihr das, was ihr predigt, auch lebt“ – diese Ratschläge hat Papst Franziskus an diesem Donnerstag im Vatikan neuen Bischöfen gegeben. Anlass war eine Audienz für die Teilnehmer eines vatikanischen Seminars für neue Bischöfe, die in den vergangenen zwölf Monaten ernannt wurden. Aus Deutschland nahm der Regensburger Bischof Rudolf Voderholzer an dem Treffen teil, der im Dezember von Benedikt XVI. an die Spitze der bayerischen Diözese berufen wurde. Auf eine Predigt bei der Morgenmesse im Vatikan hatte Franziskus an diesem Donnerstag hingegen verzichtet. In seiner Ansprache rief der Papst die neuen Bischöfe immer wieder auf, sich selbst zu prüfen. (rv/kna 19.9.2013)

Papst Franziskus unterstützt den „Marsch für das Leben“
Papst Franziskus hat den „Marsch für das Leben“ durch das Zentrum Berlins am vergangenen Samstag. In einem Brief aus dem Vatikan danke er für den „tatkräftigen Einsatz“, erklärte der „Bundesverband Lebensrecht“ in Berlin, der die Kundgebung organisiert. Wörtlich heißt es demnach in dem Schreiben: „Gerne verbindet sich Seine Heiligkeit mit den Teilnehmern am Marsch für das Leben im Gebet und bittet Gott, alle Bemühungen zur Förderung des uneingeschränkten Schutzes des menschlichen Lebens in allen seinen Phasen mit seinem Segen zu begleiten.“ Der Marsch fand zum elften Mal statt. … (kna 19.9.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.