2013-08-13 16:48:15

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

Die tredecimo mensis Augusti anni bismillesimi tredecimi

Papa: „Christus est verus thesaurus“
Summus Pontifex Franciscus, dum Precationem Angelicam Saturni die profert, confirmavit Christum verum hominum thesaurum esse. Homo desiderat Christum convenire, quod ut efficeretur, se rebus externis ad corpusque pertinentibus liberari, totum se committere providentiae atque vigilantem manere debere. Quae omnia proverbio illo claro Iesu comprehenditur: „Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit“ (Lc 12, 34). Praeterea Papa Franciscus Muslimis de fine mensis ieiunii, quod vulgo „Ramadan” appellatum est, gratulatus est. … Domnus Apostolicus Francisus his verbis prolatis sollemnitatem quoque Sanctae Mariae Virginis in caelum assumptae, quae celebrabitur Iovis die, et Sanctam Claram Assisiensem, cuius memoria Saturni die praeterito celebrata est quaeque Sanctum Franciscum Assisiensem secuta vitam precando perpaupera peragere desideravit, recoluit.

Cardinalis Pell de diunariis locutus est
Imaginem Papae, quam diunarii exhibeant, „nimis bonam esse, quam ut longe futura sit“ archiepiscopus Sydneiensis, Georgius Cardinalis Pell putat. Dicit „aliquando“ tempus fore, quo Franciscus a diunariis male tractetur. A quodam diunario actorum diunariorum Britannicorum „The Catholic Herals“ vulgo appellatorum percontatus Cardinalis ille Australianus in memoriam reduxit diunariorum etiam Sedis Apostolicae „mentem renovandam“ esse. „Sedes“, inquit, „Apostolica in nuntiis divulgandis progreditur, et ego fore spero, ut continuetur“. Statio Radiophonica Vaticana et „L‘ Osservatore Romano“ paginaeque interretiales augeantur oportere. Pell ad illud consilium pertinet, quod octo constat Cadinalibus. Quod consilium Domno Apostolico consilia de curia reformanda dabit.

Vigilantia rerum nummariarum Sedis Apostolicae amplificatur
Papa Franciscus, ut pecuniae male partae depositio et territorum pecuniae suppeditatio inhiberentur, dicasteria Pontificia, ad quae spectat, corrobavit litteris motu proprio datis Iovis die publice iuris factis singulares normas applicando. Hoc textu iuridico in animo habet, ut probaretur Sedem Apostolicam pecuniae male parte depostionem, ut promulgavisset, oppugaturam esse et ei actibus administrativis re vera provisum iri. Hoc modo Domnus Apostolicus leges vigentes Sedis Apostolicae in omnibus dicasteriis et institutis, quibus sedes in Civitate Vaticana est, amplificat. Secundum Romanus Pontifex munus vigilandi et dirigendi officium rebus nummariariis vigilandis „AIF“ (vulgo“ Autorità di Informatzione Fianziaria) firmavit censuram consiliaque Comitatus „Moneyval“ Consilii Europae suscipiendo faculatesque „AIF“ amplificando, cuius nunc est omnes res nummarias vigilare et non tantum pecuniae male parte depostionem et territorum poecuniae suppeditationem inhibere.

Übersetzung:

13. August 2013

Papst: „Christus ist der wahre Schatz“
Christus ist der wahre Schatz der Menschen, das hat Papst Franziskus beim Angelusgebet an diesem Sonntag betont. Der Mensch habe die Sehnsucht, Christus zu begegnen. Dazu müsse man sich von irdischen Dingen befreien, sein Vertrauen auf die Vorsehung setzen und innerlich wachsam bleiben. All dies sei zusammengefasst in dem berühmten Sprichwort Jesu: „Wo euer Schatz ist, da ist auch euer Herz“ (Lk 12,34). Außerdem gratulierte Papst Franziskus den Muslimen zum Abschluss des Ramadanmonats. … Papst Franziskus erinnerte auch an das bevorstehende Hochfest Maria Himmelfahrt, das am Donnerstag gefeiert wird und an die Heilige Clara von Assisi, der an diesem Sonntag gedacht wird. Sie war dem Heiligen Franz von Assisi nachgefolgt, um in radikaler Armut ein Leben des Gebets zu führen. (rv 11.08.2013)


Kardinal Pell hat sich über die Medien geäußert
Das Bild des Papstes ist bei den Medien „zu gut, um lange zu bestehen“, glaubt der Erzbischof von Sydney, Kardinal George Pell. Es werde wohl „früher oder später“ eine Zeit kommen, bei der Franziskus von den Medien angegriffen werde, so Pell. Im Gespräch mit der britischen Zeitung „The Catholic Herald“ sagte der australische Kardinal, dass auch die vatikanischen Medien eine „Neuausrichtung“ nötig hätten. „Der Vatikan macht große Fortschritte bei der Kommunikation und ich hoffe, dass das so weiter geht“, so Pell. Radio Vatikan oder „Osservatore Romano“ sowie die Internetseiten sollten weiterentwickelt werden. Pell gehört zum achtköpfigen Kardinalsrat, der ab Oktober den Papst bei der Kurienreform beraten wird. (apic 9.8.2013)

Papst weitet Finanzkontrolle im Vatikan aus
Im Kampf gegen Geldwäsche und Terrorfinanzierung stärkt Papst Franziskus die zuständigen Behörden des Vatikan: In einem an diesem Donnerstag unterschriebenen und bekannt gegebenen Motu Proprio setzt er einige konkrete Maßnahmen um. Ziel dieses Rechtstextes ist es vor allem, das Bekenntnis des Vatikan im Einsatz gegen Geldwäsche zu bestätigen und dem konkrete und administrative Schritte folgen zu lassen. So erweitert der Papst die Anwendung bestehender Gesetze des Vatikans auf alle Behörden und alle Organisationen, die ihren Sitz im Vatikan haben. Zweitens stärkt der Papst die Aufsichts- und Regelungsfunktion der Finanzaufsichtsbehörde AIF (Autorità di Informazione Finanziaria). Der Papst nimmt eine Kritik und Empfehlung des Moneyval Komitees des Europarates auf und weitet die Befugnisse der AIF erheblich aus, sie ist nun eine allgemeine Finanzaufsicht und nicht mehr nur auf Geldwäsche und Terrorfinanzierung beschränkt. (rv 8.8.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.