2013-05-29 17:21:57

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

Die duodetricesimo mensis Maii anni bismillesimi tredecimi

Benedicto XVI a Papa Franciscus non mandatum scribendi collatum est
Federicus Lombardi, Sedis Aposolicae locutor, falsos arguit rumores Benedictum XVI Litteras Encyclicas de fide loco successsoris eius exarare. „Falsos arguo rumores Papam emeritum Litteras Encyclicas de fide exaraturum esse, quas Domnus Apostolicus Franciscus postea subscriptione muniet“, Pater Societatis Iesu Lombardi Veneris die (feria sexta) exposuit insimul confirmans Domnum Apostolicum Franciscum de hac quaestione documentum doctrinale praeparare. … Notum esse Benedictum XVI documentum doctrinale praeparasse Lombardi dixit. Hoc propositum Summum Pontificem Franciscum denuo suscepisse. Papam autem emeritum in eo conficiendo non habere partem Lombardi explanavit. De temporis autem momento eius publicationis Lombardi nihil notum fecit.

Domnus Apostolicus Franciscus: De notione solidae hominum coniunctionis denuo cogitandum est
Papa Franciscus die Saturni (Sabbato) adhortatus est, ut de solida hominum coniunctione “denuo cogitaretur”. Necessarium esse, ut non solum pauperes adiuvarentur, sed etiam tota ratio perpenderetur, Domnus Apostolicus Franciscus in quadam allocutione dixit, postquam sodales fundationis, cui titulus est “Centesimus Annus Pro Pontifice”, se congregaverunt. Coactam maxime operum vacationem respiciendam esse, quae sicut macula olei esset se diffundens”, Papa explicavit. Solidam hominum coniunctionem notionem esse, quae rebus oeconomicis operantibus non peraccepta esset. Necessarium esse, ut de solida hominum coniunctione denuo cogitaretur, quo fieret, ut haec notio denuo id contineret, quod ei proprium esset. Hac in re non solum “adiutoria pauperum, sed potius novam de tota ratione cogitationem requiri”.

Papa Franciscus denuo nundinationem hominum condemavit
Summus Pontifex Franciscus Sessione plenaria Pontificii Consilii de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura locum habente nundinationem hominum Veneris die (feria sexta) „turpem nostrarum societatum, quae se civili urbanitate excultas esse dicunt“ appellavit. Ecclesiam enixe adhortari, „ut dignitas cuiusque hominis protegeretur“. Cum semper de dignitate humana sermo esset, ea decies centenis milibus virorum et mulierum in omni continente“ recusaretur. Hoc „Matrem Ecclesiae“ neglegere non posse. Cum legilatores „novis formis persucutionis, oppressionis et servitutis“ occurrerent, prae oculis semper eis habendum esse nundinationem hominum esse“ Papa exposuit.


Übersetzung:


28. Mai 2013


Benedikt XVI. kein „Ghostwriter“ für Franziskus
Vatikan-Sprecher Federico Lombardi hat Gerüchte dementiert, Benedikt XVI. würde eine Glaubens-Enzyklika für seinen Nachfolger verfassen. „Ich dementiere, dass der emeritierte Papst im Begriff ist, eine Enzyklika zu schreiben, die dann von Papst Franziskus unterzeichnet wird“, sagte Jesuitenpater Lombardi am Freitagabend. Zugleich bestätigte er, dass Franziskus ein Lehrschreiben zu diesem Thema vorbereite. …
Es sei bekannt, dass Benedikt XVI. Vorarbeiten für ein Lehrschreiben über den Glauben hinterlassen habe, so Lombardi weiter. Dieses Projekt habe Franziskus nun wieder aufgenommen. Der emeritierte Papst spiele jedoch „keine Rolle bei der Fertigstellung des Projekts“, stellte Lombardi klar. Zum Zeitpunkt der Veröffentlichung der Enzyklika machte Lombardi keine Angaben. … (ansa/kna 26.05.2013)

Papst Franziskus: Solidaritätsgedanken neu denken
Papst Franziskus hat an diesem Samstag dazu aufgerufen, Solidarität „neu zu denken“. Es gehe nicht mehr nur Hilfe für die Armen, sondern darum, ein ganzes System zu überdenken. Das sagte Franziskus in einer Rede beim Treffen mit den Mitgliedern der Stiftung „Centesimus Annus Pro Pontifice“. Besonders die Arbeitslosigkeit brauche Aufmerksamkeit, sie sei wie ein „Ölfleck, der sich ausbreitet“, so der Papst. Solidarität sei ein Begriff, der in der Wirtschaft nicht sehr beliebt sei, ein Neudenken von Solidarität müsse dafür sorgen, dass dieser Begriff wieder den Wert bekomme, den er verdiene. Dabei gehe es nicht um eine einfache „Hilfestellung gegenüber den Ärmsten, sondern als globalen Neugedanken im Zusammenhang mit dem ganzen System.“ (rv 25.5.2013)

Papst Franziskus hat Menschenhandel von neuem verurteilt
Auf der Vollversammlung des Päpstlichen Migrantenrates nannte Papst Franziskus Menschenhandel am Freitag „eine Schande für unsere Gesellschaften, die sich zivilisiert nennen“. Nutznießer und Kunden „sollten ernsthaft ihr Gewissen prüfen, vor sich selbst und vor Gott“, so Franziskus. Die Kirche rufe eindringlich dazu auf, „die Würde jedes Menschen zu schützen“. Obwohl immerfort von Menschenrechten die Rede sei, würden sie „Millionen von Männern und Frauen auf jedem Kontinent“ verweigert. Das könne der „Mutter Kirche“ nicht gleichgültig sein. Wenn Gesetzgeber mit „neuen Formen von Verfolgung, Unterdrückung und Sklaverei“ zu tun hätten, dann sollten sie sich immer vor Augen halten, „dass es sich hier um Menschen handelt“, so Papst Franziskus. (rv 24.5.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.