2013-05-14 16:31:51

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die decimo quarto mensis Maii anni bismillesimi tredecimi

Canonizatio in Urbe habita
Summus Pontifex die Solis (Dominica) primam canonizationem sui pontificatus celebravit „Martyres Hydruntinos“ Sanctorum fastis adscribendo. Praeter duos conditores ordinum e Latina America oriundos Antonium Primaldo et sexaginta eius socios anno millesimo quadragentesimo octogesimo Hydrunti in Italia meridiana sito a Mahometanis necatos canonizavit. Classe Turcica urbem in „fulmenta caligae“ sitam petente ex parte atrociter necati sunt, cum ad religionem Mahometanam reduci non voluissent. Una cum martyribus Hydruntinis Franciscus conditricem ordinis Columbianae, Lauram Santae Catherinae Sienensis Montoya y Upequi (1874-1949) nomine, et illam Mexicanam Mariam Guadalupe Garcia Zavala (1878-1963) canonizavit. Summus Pontifex Benedictus XVI hanc canonizationem annuntiaverat, priusquam publice omnes certiores fecit se officio renunitaturum esse.

Summus Pontifex Franciscus Tawadros II convenit: „Amicitia et fraternitas“
Veneris die (feria sexta) Franciscus Tawadros II. admisit. Inde a quadraginta annis primum fuit, quod capita et Ecclesiae Copticae et Romanae Ecclesiae convenerunt. Papa Franciscus cum Tawadros colloquens extulit se amicitiam et faternitatem inter duas Ecclesias confirmaturum esse, quarum christifideles uno baptismo coniungerentur. Praeterea Summus Pontifex studium Tawadros oecumenismi in terra eius fovendi laudavit. „Consilium nationale Ecclesiarum Christianarum“ ab eo impulsum „magni momenti“ esse „signum omnium christianorum persuasionis fraternitatem maiorem maioremque inter eos instituendi et coniunctim toti Aegypti societati inserviendi“. Tawadros spe se esse affectum dixit oecumenismum processurum et omnes in pace in Medio Oriente fovenda laboraturos esse.

Summus Pontifex studium religiosarum laudavit: „Semper cum Ecclesia sentiendum est“
Verbis his utendo: „Quid Ecclesia sine vobis? Deficerent maternitas, benevolentia, materini amoris cura“ Summus Pontifex Mercurii die (feria quarta) studium religiosarum laudavit. Franciscus sessionem plenariam Unionis Internationalis Superiorum Generalium, quae est consociatio consecratrarum mulierum catholicarum, alloquens de quaestione „Ministeri(i) regiminis secundum Evangelium“ locutus est tria praesertim argumenta in luce ponens: concilia evangelica, reiectionem proprii curriculi cupiendi et fidem Ecclesiae praestandam. Vocationem semper a Deo incipere et numquam ab homine fieri aut elegi Papa dixit. Quo id fieri, ut christiani consecrati semper „ex se ipsis excederent“. Insuper Franciscus de cupiditate propii curriculi in Ecclesia, quae magno “Populo Dei” et “viris mulieribusque in Ecclesia” detrimento esse, monuit. Demum Papa de ecclesialitate locutus est, quae elementum constitutivum vitae consecratae esset cuique continua opus esset amplificatione.


Übersetzung:

14. Mai 2013

Heiligsprechung in Rom
Papst Franziskus vollziehte am Sonntag die ersten Heiligsprechungen seines Pontifikats und erhebt dabei die „Märtyrer von Otranto“ zur Ehre der Altäre. Neben zwei lateinamerikanischen Ordensgründerinnen sprach er Antonio Primaldo und seine 800 Gefährten heilig, die 1480 im süditalienischen Otranto von Muslimen getötet worden waren. Sie wurden beim Überfall der osmanischen Flotte auf die Stadt im Stiefelabsatz Italiens teilweise brutal ermordet, weil sie eine Konversion zum Islam ablehnten. Mit den Märtyrern von Otranto spricht Franziskus auch die kolumbianische Ordensgründerin Laura di Santa Caterina da Siena Montoya y Upegui (1874-1949) und die Mexikanerin Maria Guadalupe Garcia Zavala (1878-1963) heilig. Die Heiligsprechung hatte Papst Benedikt XVI. beim Konsistorium am 11. Februar angekündigt, bevor er die Öffentlichkeit über seinen geplanten Rücktritt informierte. (rv 11.5.2013)

Papst Franziskus trifft Tawadros II.: „Freundschaft und Geschwisterlichkeit“
Franziskus hat an diesem Freitag Tawadros II. empfangen. Es war das erste Mal seit 40 Jahren, dass ein Oberhaupt der koptischen und der römisch-katholischen Kirche zusammentreffen. Papst Franziskus betonte vor Tawadros, er wolle die Freundschaft und Geschwisterlichkeit zwischen beiden Kirchen stärken. Die Gläubigen seien durch die eine Taufe verbunden. Weiter lobte der Papst Tawadros‘ Einsatz für die Ökumene in seinem Land: Der von ihm initiierte „Nationale Rat der Christlichen Kirchen“ sei „ein bedeutendes Zeichen für die Überzeugung aller Christgläubigen, immer engere geschwisterliche Beziehungen aufzubauen und gemeinsam der gesamten Gesellschaft Ägyptens zu dienen“. Tawadros gab seiner Hoffnung auf Fortschritte in der Ökumene und auf einen gemeinsamen Einsatz für Frieden im Nahen Osten Ausdruck. (rv 10.5.2013)

Papst würdigt Einsatz von Ordensfrauen: „Immer mit der Kirche fühlen“
„Was wäre die Kirche ohne euch? Es fehlten Mutterschaft, Zuneigung, Zärtlichkeit“ – mit diesen Worten hat der Papst an diesem Mittwoch den Einsatz von Ordensfrauen gewürdigt. In seiner Ansprache vor der Vollversammlung der Internationalen Union der Generaloberinnen, dem Dachverband katholischer Frauenorden, ging Franziskus auf das Thema „Der Dienst der Leitung gemäß dem Evangelium“ ein. Dabei betonte er drei Punkte: die evangelischen Räte, das Nein zum Karrieredenken und das Bekenntnis zur Kirche. Eine Berufung sei immer Initiative Gottes und nie vom Menschen gemacht oder gewählt, so der Papst. Daraus folge für Ordenschristen ein ständiger „Exodus aus uns selbst“. Weiter warnte Franziskus erneut vor Karrieredenken in der Kirche – dieses richte großen „Schaden für das Volk Gottes“ und „die Männer und Frauen der Kirche“ an. Drittens ging der Papst auf Kirchlichkeit ein: Sie sei ein konstitutives Element des Ordenslebens und bedürfe einer ständigen Vertiefung. (rv 8.5.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.