NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM
VERSI
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Die decimo
sexto mensis Aprilis anni bismillesimi tredecimi
Coetus Cardinalium
Curiae Romanae reformandae constitutus est Summus Pontifex Franciscus octo
Cardinales ad quemdam coetum de quaestionibus perpendendis constituit, quae ad Curiam
Romanam reformandam incumberet. Hoc officium Sedis Apostolicae nuntiis divulgandis
Saturni die (die Sabbati) notum fecit. Huius Cardinalium coetus membrum Archiepiscopus
quoque Monacensis et Frisingensis, Reinhardus Cardinalis Marx, est. Palam factum est
de hoc iam coetu de quaestionibus perpendendis cogitatum esse, cum Conclave perageretur.
Sedis Apostolicae locutor, Federicus Lombardi, Saturni die (die Sabbati) explicavit
in re propositum esse, ut Constitutio Apostolica a verbis „Pastor bonus“ incipiens
accommodaretur. Coetus a die primo usque ad tertium diem mensis Octobris primum conveniet.
Summus Pontifex Franciscus vero cum octo Cardinalibus iam convenit.
Franciscus:
In disciplina exegesis ratio habenda est vivae fidei Summus Pontifex Franciscus
tempore matutino Veneris diei (feriae sextae) ministros Pontificiae Commissionis Biblicae,
quorum consultationes in Curia Romana habitae post dies quinque persolutae erant,
allocutus est eos adhortans, ut in Sacris Scripturis exponendis ad vivam traditionem
Ecclesiae attenderent: „Iterum“, inquit, „convenisti, ut de argumento maximi momenti
colloqueremini, id est de inspiratione et veritate Sacrarum Scripturarum. Non tantum
de argumento agitur, quod singulorum christifedelium interest, sed totius Ecclesiae,
nam vita et missio Ecclesiae Verbo Dei, quod anima theologiae insimulque inspiratio
totius vitae christianae est, innituntur.“
Papa Franciscus Secretariatum
Status visitavit Franciscus Summus Pontifex tempore matutino Veneris die (feriae
sextae) Pontificium Secretariatum Status a Tarcisio Cardinali Bertone, Secretaritatus
Status Cardinali, receptus visitavit, ut hac visitatione, quae non erat constituta,
administris de laboribus impensibusque inde ab electione sua praestatis, ut dixit,
ex animo gratias ageret. Bertone Summo Pontifici gratia de visitatione acta nomine
omnium administrorum de admiratione, quam ipse novus impetus muneris Summi Pontificis
in hoc officio Sedis Apostolicae incitavisset, gratias egit.
Übersetzung:
16.
April 2013
Kardinalsgruppe zur Kurienreform Papst Franziskus
hat acht Kardinäle in eine Beratungsgruppe berufen, die sich mit dem Thema einer Kurienreform
befassen wird. Das teilte das vatikanische Presseamt an diesem Samstag mit. Mitglied
der Kardinalsgruppe ist auch der Erzbischof von München und Freising, Kardinal Reinhard
Marx. Die Idee zu dieser Beratungsgruppe sei bereits bei den Gesprächen vor dem Konklave
entstanden, heißt es in der Erklärung. Es gehe konkret darum, ein Projekt zu erarbeiten,
um die Apostolische Konstitution „Pastor bonus“ zu ändern, so Vatikansprecher Federico
Lombardi an diesem Samstag. Die Gruppe wird sich erstmals vom 1. bis 3. Oktober treffen.
Papst Franziskus hat aber bereits mit den acht Kardinälen Kontakt aufgenommen. (rv
13.4.2013)
Papstbesuch im Staatsekretariat Papst Franziskus hat am
Freitagvormittag dem vatikanischen Staatssekretariat einen Besuch abgestattet.
Er wolle mit seinem nicht im offiziellen Papstprogramm geplanten Besuch den Mitarbeitern
von Herzen für die intensive Arbeit danken, die sie seit seiner Wahl geleistet haben,
so der Papst. Er wurde von Kardinalstaatssekretär Tarcisio Bertone empfangen. Bertone
dankte dem Papst für seinen Besuch und sprach im Namen aller Mitarbeiter vom Enthusiasmus,
den der neue Schwung im Papstamt auch in der vatikanischen Behörde selbst ausgelöst
habe. (rv 12.4.2013)
Franziskus: Exegese muss lebendigem Glauben Rechnung
tragen Am Freitagvormittag hat Papst Franziskus die Mitglieder der päpstlichen
Bibelkommission getroffen, deren fünftägige Beratung im Vatikan nun zu Ende ging.
Der Papst ermunterte die Anwesenden, die Auslegung der Bibel stets in Abgleich mit
der lebendigen Tradition der Kirche vorzunehmen: „Ihr seid wieder zusammen gekommen,
um über ein sehr wichtiges Thema zu sprechen: Die Inspiration und Wahrheit der Bibel.
Es handelt sich um ein Thema, das nicht nur den einzelnen Gläubigen angeht, sondern
die gesamte Kirche, denn das Leben und die Mission der Kirche basieren auf dem Wort
Gottes, das die Seele der Theologie ist und zur gleichen Zeit auch Inspiration der
gesamten christlichen Existenz.“ (rv 12.4.2013)