2013-03-19 17:01:55

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


RealAudioMP3 Die undevicesimo mensis Martii anni bismillesimi tredecimi

"Christus non Summus Pontifex pastor est Ecclesiae"
"Noli pauperum oblivisci": Numero suffragorum ad duas partes pervenuto applausuque exorto Cardinalis ille Brasiliopolitanus, Emminentissimus Claudius Hummes, amicum suum Georgium Marium Bergoglio, iuxta se sedentem amplexus illa verba dixit. Ita Summus Pontifex Franciscus die Saturni (die Sabbati) diunariis aliisque ministris mediorum communicationis admissis de temporis momento suae electionis retulit. Hoc quoque temporis momento se de nomine cogitasse, cum Franciscus vir esset humilitatis et simplicitatis. Praeterea vero amorem eius rerum creatarum ante oculos nostros proponi, quod nostra ipsa aetate magni momenti esset, cum homines "non bene" cum natura coniuncti essent. Nomine quoque Francisci pacem repraesentari. Se de eo cogitare debuisse numeratione suffragorum locum habente. Summus Pontifex Franciscus admissos alloquens eis de laboribus diurnariorum mediorumque communicationis gratias egit. "Intendentem iam laborem perfecistis" eis cum ironia oculos suos nictans acclamavit.

Primus Papa non Europaeus ex mille ducentis septuaginta duobus annis
Summus Pontifex Franziscus primus est Papa non Europaeus ex mille ducentis septuaginta duobus ipsis annis. Ultimus non Europaeus in sede episcopi Romani adhuc usque erat Gregorius III e Syria ortus, qui ab anno septingentesimo tricesimo primo usque ad annum septingentesimum quadragesimum primum Ecclesiam gubernavit. Inter ducentos sexaginta sex Summos Pontifices simul sumpti octo viri ecclesiastici ex Medio Oriente et tres ex Africa oriundi erant. Papa Americanus numquam electus erat. Numerus maximus Summorum Pontificum (erant duocenti decem) ex Italia orti erant, sedecim Francogallici, undecim Graeci, sex Syria et quinque Theodisci.

De eis, quae de novo Papa modo telegrammatis dici potest
Natus in Bonäeropoli anno millesimo nongentesimo trigesimo sexto. Quatuor habens fratres sororesque, parentes immigrati ex Italia septentrionali. In disciplina chemica institutus, Americae merdianae saltationis amans, aliquam sponsam habitus. In Societatem Iesu adscriptus, Chiliae et Francofurti studia in disciplina theologica absolutus, idcirco linguae Theodiscae paulum peritus. Presbyterato auctus professor primum litterarum et psychologiae, deinde theologiae, annum trigesimum septimum natus provincialis Societatis Iesu sex annos Argentiniae. Parochus in dioecesi Sancti Michaelis, anno millesimo nogentesimo nonagesimo secundo episcopus auxiliaris Bonäeropolis, anno millesimo nongentesimo nonagesimo octavo Archiepiscopus capitis. Per sex anno praeses conferentiae Episcoporum Argentinorum, diurnarios timens, populo simplici proximus, Hölerdin et Beethoven aestimans, adfectibus quidem motus, sed res exsequendi capax. Cardinalis pauperum. Ex vespero die Mercurii (feriae quartae) Summus Pontifex.


Übersetzung:


19. März 2013

„Christus ist der Hirt der Kirche, nicht der Papst“
„Vergiss die Armen nicht“: Als die Stimmenzahl im Konklave die zwei Drittel Mehrheit erreicht hatte und Applaus aufkam, wandte sich der brasilianische Kardinal Claudio Hummes an seinen neben ihn sitzenden Freund Kardinal Jorge Mario Bergoglio, umarmte ihn und sprach diese Worte. So erzählte an diesem Samstag bei einer Audienz für Journalisten und Medienvertreter Papst Franziskus den Moment seiner Wahl. In diesem Augenblick sei auch die Idee des Namens in ihm wach geworden: Franziskus, ein Mann der Demut und Einfachheit. Darüber hinaus stehe er aber auch für die Liebe zur Schöpfung, was gerade heute wichtig sei, wo die Menschen eine „nicht gute“ Beziehung zur Natur hätten. Franziskus stehe auch für den Frieden, woran der Papst die restliche Zeit der Auszählung der Stimmen lang habe denken müssen. Papst Franziskus bedankte sich bei dieser Audienz für die Arbeit der Journalisten und Medien. „Ihr habt ganz schön gearbeitet“ rief er ihnen mit einem ironischen Augenzwinkern zu. (rv 16.3.2013)

Erster nichteuropäischer Papst seit 1.272 Jahren
Papst Franziskus ist der erste nichteuropäische Papst seit genau 1.272 Jahren. Der bisher letzte Nichteuropäer auf dem Stuhl des römischen Bischofs war der Syrer Gregor III., der von 731 bis 741 regierte. Insgesamt waren unter den 266 Päpsten bislang acht Kirchenmänner aus dem Nahen Osten und drei aus Afrika; einen amerikanischen Papst hingegen hatte es bislang noch nie gegeben. Die weitaus größte Zahl von Päpsten (210) kam aus Italien; 16 waren Franzosen, elf Griechen, sechs Syrer und fünf Deutsche. (rv 14.3.2013)

Der neue Papst in Stichworten
Geboren im Dezember 1936 in Buenos Aires. Vier Geschwister, die Eltern Einwanderer aus Norditalien. Ausbildung zum Chemietechniker, Tangoliebhaber, eine Verlobte. Mit 22 Jahren dann die spirituelle Wende: Jorge Mario Bergoglio will Priester werden. Eintritt bei den Jesuiten, Studien in Chile und in Frankfurt am Main, daher einige Deutschkenntnisse. Priester, Professor für Literatur und Psychologie, später für Theologie, mit 37 Jahren für sechs Jahre Jesuiten-Provinzial für Argentinien. Pfarrer im Bistum San Miguel, 1992 Weihbischof von Buenos Aires, 1998 Erzbischof der Hauptstadt. Sechs Jahre lang Präsident der Bischofskonferenz von Argentinien. Medienscheu, nah an den einfachen Leuten, liebt Hölderlin und Beethoven, sensibel aber durchsetzungsfähig. Kardinal der Armen. Seit Mittwochabend Papst. (rv 14.3.2012)







All the contents on this site are copyrighted ©.