NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM
VERSI
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Die quinto
mensis Martii anni bismillesimi tredecimi
Coetus discipulorum ad Benedictum
XVI (emeritum) venire perget Coetus qui vocatur discipulorum Ratzinger Benedictum
XVI (emeritum) convenire perget. Hoc locutor coetus discipulorum, Pater Stephanus
Horn nomine, a quodam Stationis Radiophonicae Ecclesiaticae Monacensis interrogatus
dixit. Horn subdidit coetum discipulorum Benedicto XVI (emerito) valde cordi esse
et adhuc annis singularibus conventum apparatum esse. Coetum antea discipulorum professoris
Ioseph Ratzinger quandam familiam theologicam Benedicti XVI (emeriti) esse. Cardinalem
illum quoque Vindobonensem Archiepiscopum, Christophorus Schönborn nomine, atque Cardinalem
illum Basiliensem, Archiepiscopum Kurt Koch nomine, iam promisisse se esse venturos.
Horn, qui Ioseph Ratzinger Ratisbonae disciplinam theologicam docentem adiuvavit,
pro certo habet Papam emeritum a muneribus vacantem omnia, quae tempore otii facere
peroptaret, perrecturum esse.
Sedes Petri vacat. Sedisvacatio incohavit Ex
vespero diei Iovis (feriae quintae hebdomadae praeteritae) hora vicesima sedes Petri
vacat. Tempus ergo sedisvacationis quam dicunt incohavit. Aetate recentiore primum
est, ut sedisvacatio non post mortem Romani Pontificis incohaverit. Ecclesia Catholica
nunc prospicit: A die Veneris (feria sexta) initium capitur successoris Benedicti
XVI inveniendi. Dies autem electionis ipsius, id est conclavis, adhuc non notus est.
Cardinalis publice invitabuntur, ut in Civitate Vaticana conveniant. Collegium Cardinalium
initio huius hebdomadae convenerunt ad electionem novi Summi Pontificis praeparandam.
Postquam Papa Benedictus XVI officio renuntiavit interior pars Palatii Apostolici
ab Ecclesiae Romanae Camerario, Tarcisio Cardinale Bertone, olim Secretario Status,
usque ad electionem novi Papae anulo clausa est.
Benedictus XVI vale dixit Benedictus
XVI Papa (emeritus) vesperi diei Iovis (feriae quintae hebdomadae praeteritae) ad
Arcum Gandulfi pervenit. Tribus fere horis, antequam pontificatus finem habuit, Civitatem
Vaticanam reliquerat, ut helicoptero ad Arcum Gandulfi proficisceretur. In palatio
pontificio aestivo ante portas Romae sito menses proximos morabitur. Actus eius ultimus
publicus ut Summus Pontifex valedictio erat tempore vespertino christifidelibus e
podio palatii prolata: "Gratias ago vobis pro amicitia et benevolentia. Scitis hodiernam
commorationem ab aliis differre, cum Summus Pontifex Ecclisiae Catholicae non sim.
Simplex adhuc pietatis causa sum peregrinus, qui ultimam viam peregrinationis hac
in terra iniit. Sed corde meo, dilectione mea, precibus meis, meditationibus meis
omnibusque viribus meis internis bono omnium et Ecclesiae, quinimmo omnibus hominibus
adlaborem benevolentia vestra fultus. Pergamus ire iter una cum Domino in usum boni
Ecclesiae et mundi".
Übersetzung:
5. März 3013
Schülerkreis
will Benedikt XVI. weiter besuchen Der sogenannte Ratzinger Schülerkreis will
sich weiterhin mit Benedikt XVI. treffen. Das sagte der Sprecher des Schülerkreises,
Pater Stephan Horn, dem Münchner Kirchenradio. Der Schülerkreis liege Benedikt sehr
am Herzen, bislang hätte jedes Jahr ein Treffen stattgefunden, so Horn. Die Gruppe
mit den ehemaligen Studenten des Professors Josef Ratzinger sei eine theologische
Familie für Benedikt XVI. Auch Kardinal Schönborn aus Wien sowie Kardinal Koch aus
Basel hätten bereits ihr Kommen zugesagt. Horn, der Josef Ratzinger in seiner Zeit
als Theologie-Professor in Regensburg als Assistent zur Seite gestanden hat, geht
außerdem davon aus, dass der emeritierte Papst im Ruhestand seine Hobbies weiterverfolgen
wird (Kirchenradio 2.3.2013)
Stuhl Petri ist leer: Die Sedisvakanz hat begonnen Seit
Donnerstagabend, 20 Uhr, ist der Stuhl Petri leer. Somit hat die Zeit der sogenannten
Sedisvakanz begonnen. Es ist das erste Mal in der Neuzeit, dass die Sedisvakanz nicht
nach einem Papsttod beginnt. Die katholische Kirche blickt nun nach vorn: Ab diesem
Freitag beginnt die Suche nach Benedikts Nachfolger. Das Datum der eigentlichen Wahl
– also das Konklave – ist hingegen noch offen. Die Kardinäle werden offiziell aufgefordert,
sich im Vatikan zu versammeln. Das Kardinalskollegium sollte sich dann ab Anfang nächster
Woche treffen, um die Wahl eines neuen Papstes vorzubereiten. Mit dem Amtsverzicht
von Papst Benedikt XVI. sind die päpstlichen Gemächer im Apostolischen Palast vom
Camerlengo, dem bisherigen Kardinalstaatssekretär Tarcisio Bertone, bis zur Wahl eines
neuen Papstes versiegelt worden. (rv/kna 1.3.2013)
Benedikts Abschiedsworte Papst
Benedikt XVI. ist am Abend in Castel Gandolfo angekommen. Knapp drei Stunden vor dem
Ende seines Pontifikats verließ er wie geplant den Vatikan und flog mit dem Hubschrauber
nach Castel Gandolfo. In der päpstlichen Sommerresidenz vor den Toren Roms wird er
die kommenden Monate verbringen. Sein letzter öffentlicher Akt als Papst war am Abend
ein Gruß an die Gläubigen von der Loggia des Palastes:„Danke für eure Freundschaft,
eure Zuneigung. Ihr wisst, mein heutiger Aufenthalt hier unterscheidet sich von den
bisherigen, ich bin nicht mehr Papst der Katholischen Kirche, ab acht Uhr heute Abend
bin ich es nicht mehr. Ich bin nur noch ein einfacher Pilger, der die letzte Etappe
seiner Pilgerreise auf dieser Erde beginnt. Aber ich möchte noch einmal mit meinem
Herzen, mit meiner Liebe, meinem Gebet, meiner Meditation und allen meinen inneren
Kräften für das Wohl aller und der Kirche, ja für die Menschheit arbeiten. Und dabei
fühle ich mich getragen von eurer Sympathie. Gehen wir gemeinsam weiter, mit dem Herrn,
für das Wohl der Kirche und der Welt.“ (rv 28.2.2013)