2013-01-22 16:57:13

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


Die vicesimo secundo mensis Ianuarii anni bismillesimi tredecimi

E Civitate Vaticana. Benedictus XVI: "Materialismus, quo voluptatas immodice desideratur, refutatur"
Christiana hominis imago confirmatur, novae doctrinae refutantur. De hac sententia Summus Pontifex die Saturni (seu Sabbato) in quadam oratione verbosa eis, qui ad plenam sessionem Pontificii Consilii "Cor Unum" pertinent, receptis maxime locutus est. Papa dixit fide opera caritatis formam ei propriam, christianam scilicet, assequi. Qui principia fidei sequeretur, se sicut Deum obtueri manifestare. Hoc modo obtuendi errores in rebus, quae ad opera caritatis et subsidia populis egentioribus procuranda pertinerent, emendari. Hominem omnibus temporibus "conatibus cultus civilis obnoxium factum esse, quibus denique servus factus esset". Ratione illa oeconomica divitias nimio congerendi, quae ad lucra acquirenda annititur, discrimina, inaequalitas et miseria effecta sunt. In memoriam se quoque revocare velle illas hominis imaginis reductiones, quibus vetus illa doctrina, qua omnia ad materiam referuntur, restituta esset.

Papa ad oecumenismum fovendum adhortatus est
Pridie Hebdomadam Universalem Precationum pro Unitate Christianorum Summus Pontifex Benedictus XVI adhortatus est, ut ad oecumenismum quod attinet labor continuaretur. Via oecumenica ad "plenam et visibilem unitatem" omnium christianorum ducere Benedictus XVI Iovis die (seu feria quinta) coram legatis oecumenicis Finnicis recoluit. Qua de re necessarium esse, ut "omnes via angusta fidei erga Dei voluntatem irent, qualibuscumque difficultatibus impedimentisque occurreremus."

"Res iudicariae Civitatis Vaticanae normis Europaeis accommodantur"
Magistratus iudicesque Civitatis Vaticanae satagunt, ut legum applicatio rebus iudicariis omnium gentium melius accommodentur. Hoc magistratus adiunctus Civitatis Vaticanae, Petrus Franciscus Grossi nomine, occasione data anni iudicialis hebdomada exeunte aperiendi confirmavit. Causae criminalis actor ad novas normas Civitatis Vaticanae pecuniae male partae colocationi et pecuniae, qua terroris plena dominatio sustentatur, suppeditationi eluctandis animos attendit. Anno ineunte argentaria nationalis Italica solutiones electronicas impedivit, cum non satis effectum fuisset, ut pecuniae male partae colocatio in Civitate Vaticana praecaveretur. Quas solutiones cum normis Europaeis hac in re congruere non esse certum.

Übersetzung:

22. Januar 2013

Benedikt XVI.: „Nein zu hedonistischem Materialismus“
Ja zum christlichen Menschenbild, Nein zu neuen Ideologien – das war der Tenor einer großen Rede des Papstes an diesem Samstag. Im Vatikan empfing er die Vollversammlung des Päpstlichen Hilfswerks Cor Unum. Der Glaube gebe auch den Taten der Nächstenliebe eine typische Form, eben eine christliche. Wer sich an den Prinzipien des Glaubens orientiere, mache dadurch deutlich, dass er sich den „Blickwinkel Gottes“ zu eigen mache. Mit diesem Blick ließen sich auch Verirrungen im Bereich Caritas und Entwicklungshilfe korrigieren, führte der Papst aus. Zu allen Zeiten sei der Mensch „Opfer kultureller Versuchungen geworden, die ihn letztlich zum Sklaven gemacht haben“. Der wilde Kapitalismus mit seinem Kult des Profites habe zu Krisen, Ungleichheit und Elend geführt. Benennen wolle er aber auch die Verkürzungen des Menschenbildes, die einen alten hedonistischen Materialismus wiederbelebten. (rv 19.1.2013)

Papst ruft zur Stärkung der Ökumene auf
Einen Tag vor Beginn der Weltgebetswoche für die Einheit der Christen hat Papst Benedikt XVI. zu weiteren Anstrengungen in der Ökumene aufgerufen. Der ökumenische Weg führe auf die „volle und sichtbare Einheit“ aller Christen zu, betonte Benedikt XVI. am Donnerstagmittag vor einer ökumenischen Delegation aus Finnland. Dabei gelte es „den engen Pfad der Treue zu Gottes Wille gemeinsam zu gehen, welche Schwierigkeiten und Hindernisse uns auch immer begegnen“. (rv/örk 17.1.2013)

„Justiz des Vatikans auf dem Weg der Anpassung an europäische Standards“
Die Justiz des Vatikanstaates bemüht sich um eine stärkere Integration in das internationale Rechtswesen. Das hat der Vize-Justizbeauftragte des Vatikans, Pierfrancesco Grossi, am Wochenende bei Eröffnung des vatikanischen Gerichtsjahres betont. Ausdrücklich verwies der Staatsanwalt dabei auf die neuen Vatikannormen im Kampf gegen Geldwäsche und Terrorismusfinanzierung. Zu Jahresbeginn hatte die italienische Nationalbank die elektronischen Zahlungen im Vatikanstaat blockiert – die Begründung: die Maßnahmen des Vatikans gegen Geldwäsche seien nicht effektiv genug; es sei nicht sicher, dass sie den europäischen Normen in diesem Bereich entsprächen. (rv/pm/kna/corriere della sera 16.1.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.