2013-01-15 17:36:58

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die decimo quinto mensis Ianuarii anni bismillesimi tredecimi

Benedictus XVI Papa custodes publicos recepit
"Cottidie fere vos diversis locis convenio et mihi de laboribus cum arte, cura diligentiaque a vobis exercitis ipsi persuadere possum, quas ad Summum Pontificem omnesque in Civitate Vaticana administrantes protegendos adhibetis." Quibus verbis prolatis Summus Pontifex tempore vespertino Veneris diei (seu feriae sextae) militibus a publica tutela pro eorum nisu gratias egit. Benedictus XVI dixit munus enim custodiendi invigilandique grave pariter et difficile esse. Qua de causa diligentia scilicet et studio, sed etiam patientia, perserverantia animoque auscultandi opus esse. Laudavit quoque Papa militum a publica tutela curam, quam in eis, qui pietatis causa peregrinantur, ponunt. Ut muneribus fungerentur, hinc fidem, illinc firmam quoad morum disciplinam mentem magni esse momenti.

Prope adest, cum Ioannes Paulus II canonizabitur
"Ioannes Paulus II mox canonizabitur, si non hoc anno, proximo vero anno in album Sanctorum se relatum iri constat." Hoc Ioannes Baptista Re, Romanae Curiae Cardinalis, die Mercurii (seu feria quarta) cuidam sedi nuntiis divulgandis Italicae communicavit. Benedictus XVI decessorem immediatum in Petri Sede mense Maio anno bismillesimo undecimo in area Petriana in Beatorum numerum ascripserat. Hoc tempore processus canonizationis peragitur Caroli Wojtyla ex Polonia orti, qui ab anno millesimo nongentesimo septuagesimo octavo usque ad annum bismillesimum quintum Summi Pontificis officium exercuit. Cardinalis Re Ioanne Paulo Papa primum officio Substituti Secretarii Status, deinde Praefecti Congregationis pro Episcopis functus est.

E Civitate Vaticana/ex Aegypto
Leonardus Cardinalis Sandri unam hebdomadam communitates catholicas in Aegypto visitat. Die Lunae (seu feria secunda) et die Veneris (seu feria tertia) praeteritae hebdomadae Praefectus Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Vicariatum Latinum et sedem Nuntii Apostolici Alexandriae sitos adiit et studio sodalium Congregationis Sancti Cordis Iesu laudato earum animos confirmavit: "Non", inquit, "dubium est, quin societas huius temporis alia sit quam ante centum annos. Sufficit vero locum respicere, ex quo missio vestra orta est, Aegyptum, terram illam hospilitatem praestantem, quae Iesum hospitio exceperit." His rebus consideratis Sandri "novas formas erga proximi caritatem, quae condicionibus postulantur" exoptavit. Insuper momentum mentis conversationis anno fidei effectae recoluit. Die Mercurii (seu feria quarta) Cardinalis Patriarcham Coptam-Catholicam Alexandrinam, Antonium Naguib nomine, convenit.

Übersetzung:

15. Januar 2013

Papst Benedikt empfängt seine Polizei
„Fast täglich treffe ich einen von Euch an den verschiedensten Orten und kann mich persönlich von eurer professionellen Arbeit überzeugen, die ihr zum Schutz des Papstes und aller im Vatikanstaat ausübt.“ Mit diesen Worten hat Papst Benedikt XVI am Freitagabend der Vatikangendarmerie für ihren Einsatz gedankt. Der Wach- und Kontrolldienst sei wichtig und delikat zugleich: Er verlange Sorgfalt und Eifer, aber auch Geduld, Beharrlichkeit und Bereitschaft zum Zuhören, so Benedikt XVI. Er lobte zudem den Einsatz der Gendarmerie für die Pilger. Wichtig für den Einsatz sei einerseits das Vertrauen, andererseits eine feste moralische Einstellung. (rv 12.1.2013)

Heiligsprechung Iohannes Pauls II. rückt näher
„Johannes Paul II. wird sehr bald heilig gesprochen – wenn nicht noch in diesem Jahr, dann sicher im kommenden.“ Das sagte Kurienkardinal Giovanni Battista Re an diesem Mittwoch einer italienischen Nachrichtenagentur. Benedikt XVI. hatte seinen unmittelbaren Vorgänger auf dem Stuhl Petri im Mai 2011 auf dem Petersplatz selig gesprochen. Derzeit läuft im Vatikan das Verfahren für eine Heiligsprechung des aus Polen stammenden Karol Wojtyla, der von 1978 bis 2005 Papst war. Re war unter Johannes Paul zunächst Substitut im Staatssekretariat und später Präfekt der Bischofskongregation. (agi 9.1.2013)

Vatikan/Ägypten
Kardinal Leonardo Sandri ist für eine Woche zu Besuch bei den katholischen Gemeinden in Ägypten. Am Montag und Dienstag besuchte der Präfekt der Ostkirchenkongregation das lateinische Vikariat und die Nuntiatur in Alexandrien. Dabei würdigte er den Einsatz der ägyptischen Ordensschwestern vom heiligen Herzen Jesu und sprach ihnen Mut zu: „Die Gesellschaft von heute ist zweifellos anders als jene von vor 100 Jahren. Aber es genügt, auf den Ort zu schauen, an dem eure Mission ihren Ursprung genommen hat - Ägypten, dieses gastfreundliche Land, das das Jesuskind aufgenommen hat“, so der Kardinal. Sandri plädierte in diesem Kontext für „neue Formen der Nächstenliebe, die die Situation erfordert“. Weiter ging er auf die Bedeutung der Bekehrung im Jahr des Glaubens ein. Am Mittwochabend traf der Kardinal den koptisch-katholischen Patriarchen von Alexandria, Antonios Naguib. (rv 9.1.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.