2012-12-26 16:38:37

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


Die vicesimo quinto mensis Decembris anni bismillesimi duodecimi


E Civitate Vaticana: Paulo Gabriele venia data est
Pater Federicus Lombardi, Sedis Apstolicae locutor, die Saturni (seu Sabbato) diurnarios, qui convenerant, certiores fecit Benedictum XVI, Romanum Pontificem, Paulo Gabriele, qui quondam eius erat cubicularius, ignovisse. Gabriele mense Octobri huius anni a tribunali Vaticano damnatus est, ut in custodiam deduceretur, ubi undeviginti menses in vinculis esset, et expensas iudiciales solveret, cum documenta secreta Summi Pontificis occulte abstulisset, exscripsisset aliisque tradidisset. Summus Pontifex ipse die Saturni (seu Sabbato) in aedificiis militum a publica tutela Civitatis Vaticanae Paulum Gabrieli adierat veniam ei datum. Deinde Paulum Gabriele ex custodia dimissum ad domesticos reversum esse. Lombardi vero in luce posuit Paulum Gabriele in Civitate Vaticana neque administaturum neque proinde in ea habitaturum esse.

Papa Curiam Romanam allocutus est: "Cum sinceritate sineque anxietate omnis dialogus instituatur oportet"
Fide suffulti christiani "cum sinceritate sineque anxietate omnem dialogum instituere" possunt. Hoc fuit primarium principium Summi Pontificis allocutionis coram Curia Romana habitae, quae ex occasione festi nativitatis Domini locum habuit. Papa in conspectu posuit ea omnia huius anni, quae magni fuerunt momenti: familiam, servitium paci in mundo fovendo, dialogum inter religiones instituendum necnon ea, quae ad novam evangelizationem pertinent. Prima quaestio Papae, quae erat magni momenti, ad familiam spectavit, quam firmam atque vivam, sed etiam "funditus" minis premi censet. Ex omnibus quidem de familia disceptationibus imprimis patet "in rebus, quae ad familiam pertineant, non solum de quadam forma sociali, sed de homine ipso agi, de quaestione nempe, quid homo sit et quomodo fiat, ut quis vere recteque ut homo vivat."

Paulus VI in beatorum numerum referetur
Paulus VI, Summus Pontifex, Ioannes Baptista Montini natus, ulterius gressum fecit ad suam beatificationem. Die Iovis (seu feria quinta) Summus Pontifex Benedictus XVI decretum subscripsit, quo gradus quem dicunt virtutum heroicarum decessoris sui probatus est quoque Ecclesia exprimit quemdam vitam virtutibus christianis exemplarem egisse. Quo facto causa beatificationis conclusa est approbatione quidem miraculi Paulo VI intercedente facti adhuc usque deficiente. Benedictus XVI simul sumpta viginti quattuor decreta subscripsit, quorum tredecim ad miracula pertinent, porro decim decretis virtutes heroicae approbantur, uno martyrium confirmatur.

Übersetzung:
25. Dezember 2012

Begnadigung für Paolo Gabriele
Papst Benedikt XVI. hat seinen früheren Kammerdiener Paolo Gabriele begnadigt. Dies gab Vatikansprecher Pater Federico Lombardi an diesem Samstag bei einer Pressekonferenz bekannt. Gabriele war im Oktober diesen Jahres von einem vatikanischen Gericht zu eineinhalb Jahren Haft und zur Übernahme der Prozesskosten verurteilt worden, weil er vertrauliche Dokumente des Papstes entwendet, kopiert und weitergegeben hatte. Der Papst hatte Gabriele an diesem Samstag persönlich in den Gebäuden der Vatikan-Gendarmerie aufgesucht, um die Begnadigung auszusprechen. Darauf sei Gabriele freigelassen worden und nach Hause zu seiner Familie zurück gekehrt. Lombardi betonte aber, dass Gabriele nicht weiter als Angestellter innerhalb des Vatikans arbeiten werde, auch werde er deswegen nicht weiter innerhalb des Vatikan wohnen. (rv 22.12.2012)

Papstansprache an die Kurie: „Offen und angstfrei in jeden Dialog eintreten“
Vom Glauben gehalten können Christen „offen und angstfrei in jeden Dialog eintreten.“ So lässt sich der Grundton der Weihnachtsansprache des Papstes für die vatikanische Kurie zusammenfassen. Der Papst gab einen Überblick über die großen Themen des Jahres: Die Familie, der Dienst zum Frieden in der Welt und der Dialog der Religionen sowie die Frage der erneuerten Verkündigung. Erstes Schwerpunktthema des Papstes war die Familie, die er als stark und lebendig, aber auch „bis auf den Grund bedroht“ charakterisierte. In all den Diskussionen um die Familie werde vor allem eines deutlich: "Dass es bei der Frage nach der Familie nicht nur um eine bestimmte Sozialform geht, sondern um die Frage nach dem Menschen selbst – um die Frage, was der Mensch ist und wie man es macht, auf rechte Weise ein Mensch zu sein.“ (rv 21.12.2012)

Paul VI. auf dem Weg zur Seligsprechung
Papst Paul VI., geboren als Giovanni Battista Montini, ist einen Schritt weiter auf dem Weg zu seiner Seligsprechung. Papst Benedikt XVI. unterschrieb an diesem Donnerstag ein Dekret, mit dem er den so genannten „heroischen Tugendgrad“ seines Vorgängers anerkannte. Die Kirche drückt damit aus, dass der Betreffende die christlichen Tugenden in vorbildlicher Weise gelebt habe. Damit ist das Verfahren zur Seligsprechung zunächst abgeschlossen, es fehlt nur noch die Anerkennung eines Wunders, das auf die Fürsprache Pauls VI. hin erfolgt ist. Insgesamt unterschrieb Benedikt XVI. 24 Dekrete. Dreizehn davon betreffen Wunder, weitere zehn stellen den heroischen Tugendgrad fest und eines bestätigt ein Martyrium. (rv 20.12.2012)







All the contents on this site are copyrighted ©.