2012-12-18 17:11:58

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


RealAudioMP3 Die decimo octavo mensis Decembris anni bismillesimi duodecimi

E Civitate Vaticana: Instauratio liturgiae "proprium est Concilii patrimonium"
Curiae Romanae Cardinalis Kurt Koch acrosasim die Veneris in Urbe de "Instauration(e) liturgiae Romanae ratione oecumenismi habita" habens instaurationem liturgiae "firmissimam instaurationem Secundi Vaticani Concilii" esse recoluit. Saepius hanc instaurationem tamquam "proprium patrimonium" Concilii considerari. Addidit autem Koch reprehensione eorum theologorum, qui in motum liturgicum impendissent, percipi posse, num optata Patrum Concilii in instauratione liturgica ad rem deducenda vere expleta essent an ea, quae ab eis statuta essent, instaurationem excessissent.

E Civitate Vaticana/ex Iraquia
Praefectus Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus iter quinque dierum fecit in Iraquiam solidam coniunctionem exsecutum. Visitavit Leonardus Cardinalis Sandri christianos Bagdateneses, Erbilenses et Kirkukenses, qui etiamnunc violentia et instabili vitae condictione afficiuntur. Visitatio Saturni die confecta est consecratione ecclesiae cathedralis christianorum Syircorum-Catholicorum, quae "Nostrae Feminae caritate plenae perpetuo aduvanti" terroris actis a Al Kaida patratis, quibus quinquaginta fideles tunc necati erant, deleta dedicata est"

E Civitate Vaticana/Ex Uganda
Praefectus Congregationis pro Gentium Evangelizatione, dum hanc regionem visitat, nisus chrisitifelium laicorum ad bonum commune in hac regione fovendum laudavit. Fernandus Cardinalis Filioni in allocutione in eccelsia cathedrali Aruae sita dixit laicos ut catecheseos institutores, magistros, ministros eorum, qui senectutem adepti sunt, et paroeciarum adiutores in Uganda ministeria cum deditione et auxilio liberali praestare. Filioni ex occasione centenariae recordationis dioecesis in Uganda commoratus est.


Übersetzung:

18. Dezember 2012

Vatikan. Die Liturgiereform: Das „eigentliche Erbe des Konzils“
Die Liturgiereform sei die „dauerhafteste Reform des Zweiten Vatikanischen Konzils“ gewesen. Das betonte der vatikanische Ökumeneverantwortliche, Kurienkardinal Kurt Koch, bei einem Vortrag am Freitagabend in Rom. Er sprach zum Thema „Die Liturgiereform Roms aus ökumenischer Perspektive“. Vielfach werde diese Reform als das „eigentliche Erbe“ des Konzils betrachtet. Ob aber in den nachkonziliaren Liturgiereform wirklich in allem die Wünsche der Konzilsväter verwirklicht worden sind oder über diese Vorderung hinausgegangen sei, könne man an der Kritik all jener Theologen sehen, die sich in der liturgischen Bewegung engagiert haben, so Koch. (rv 15.12.2012)

Vatikan/Irak
Der Präfekt der vatikanischen Ostkirchenkongregation ist zu einer fünftägigen Solidaritätsreise in den Irak gereist. Der Besuch von Kardinal Leonardo Sandri in Bagdad, Erbil und Kirkuk gilt den Christen im Land, die nach wie vor massiv unter Gewalt und Unsicherheit leiden. Ein Höhepunkt der Reise ist am kommenden Samstag die Segnung der restaurierten syrisch-katholischen Kathedrale „Unserer Lieben Frau von der immerwährenden Hilfe“. Sie wurde am 31. Oktober 2010 durch einen Terroranschlag von Al Kaida verwüstet. Dabei starben damals über 50 Gläubige. (rv 13.12.2012)

Vatikan/Uganda
Der Präfekt der Kongregation für die Evangelisierung der Völker hat bei einem Besuch in dem Land den Einsatz der Laien für das Gemeinwohl in dem Land gewürdigt. Als Katechisten, Lehrer, Altenpfleger und Helfer der Kirchengemeinden leisteten Laien in Uganda einen selbstlosen und hingebungsvollen Dienst, sagte Kardinal Fernando Filoni bei einer Ansprache in der Kathedrale von AruaFiloni hält sich anlässlich der Hundertjahrfeiern der Diözese in Uganda auf. (fides/rv 13.12.2012)







All the contents on this site are copyrighted ©.