2012-08-14 16:35:18

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


RealAudioMP3 Die decimo quarto mensis Augusti anni bismillesimi duodecimi

Summus Pontifex Benedictus XVI: Virium animorumque cum calamitate afflictis coniunctio
Precatione Angelica prolata Summus Pontifex Benedictus XVI expressit se cum eis, qui Philippinis et in Re Publica Sinensi gravium inundationum causa calamitate afflicti sunt, animo coniunctum esse. Hac occasione data omnium quoque eorum, qui in parte Iraniae inter septentriones et occasum solis spectante die Saturni praeterito gravi terrae motu afflicti erant, recordatus est christifedeles insimul adhortans, ut regiones perculsas adiuvarent.

E Civitate Vaticana/ex Ucraina: Tomko legatus particularis nominatus
Sedes Apostolica die Saturni notum fecit Cardinalem Slovachum, illum Iosephum Tomko nomine, vicem gessurum esse Summi Pontificis Benedicti XVI, cum in arcidioecesi vulgo Lemberg appellata et in parte occidentali Ucrainae sita sescentesima anniversaria memoria celebraretur. Celebritates die octavo mensis Septembris habebuntur. Arcidioecesi "Lemberg"
Arciepiscopus Mieczyslaw Mokrzycki, olim secreatarius particularis Summi Pontificis, praeest. Ad eius dioecesim circa centum quinquaginta milia catholicorum pertinent, quae res divinas in Ritu Romano celebrant. Cardinalis Tomko octoginta octo annos natus est et ab anno bismillesimo primo emeritus est. Ad extremum praefectus erat Pontificiae Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quae magna pollet auctoritate.

Summus Pontifex: "Corpus quoque precari debet"
Summus Pontifex Benedictus XVI dixit christianos fidem eorum in omnibus vitae adiunctis testari oportere. Die Mercurii Papa in Arce Gandulfina, ubi aestate degit, monuit eos ad hoc in rem efficiendum virtutem obtinere, cum preces praesertim tempore feriarum effunderent. Cum quis precatur, habitus corporis magni momenti est. Benedictus XVI Sanctum Dominicum recoluit, cuius festus Ecclesia Mercurii die celebravit. Dixit fundatorem Ordinis Praedicatorum docere habitum, quem adhiberemus precantes, "non minoris" esse "momenti", sed adiuvare, ut necessitudo cum Deo necteretur.

Übersetzung:

14. August 2012

Papst Benedikt XVI.: Solidarität mit Katastrophenopfern
Nach dem Angelus-Gebet hat Papst Benedikt XVI. seine Solidarität mit den Katastrophenopfern auf den Philippinen und in der Volksrepublik China, die von schweren Überschwemmungen heimgesucht worden sind, bekundet. Er gedachte bei dieser Gelegenheit auch der Opfer aus dem Nordwesten des Irans, in dem sich am vergangenen Samstag ein schweres Erdbeben ereignet hatte. Gleichzeitig rief er die Gläubigen zu Unterstützung in den betroffenen Gebieten auf. (rv 12.8.2012)

Vatikan/Ukraine: Sondergesandter Tomko
Der slowakische Kardinal Jozef Tomko vertritt Papst Benedikt bei den 600-Jahrfeiern des lateinischen Erzbistums Lemberg in der Westukraine. Das wurde an diesem Samstag im Vatikan bekannt. Die Feierlichkeiten finden am 8. September statt. Erzbischof vom Lemberg ist der frühere Papst-Sekretär Mieczyslaw Mokrzycki. Zu seiner Diözese gehören rund 150.000 Katholiken, die den Gottesdienst im römischen Ritus feiern. Kardinal Tomko ist 88 Jahre alt und seit 2001 im Ruhestand, zuletzt leitete er die einflussreiche vatikanische Missionskongregation. (rv/kna 11.08.2012)

Papst: „Der Leib muss mitbeten“
Christen sollen nach den Worten von Papst Benedikt XVI. ihren Glauben in allen Lebensbereichen bezeugen. Die Kraft dafür erhielten sie im Gebet, dem sie sich besonders in der Ferienzeit widmen sollten, sagte der Papst am Mittwoch bei der Generalaudienz an seinem Sommersitz in Castel Gandolfo. Beim Beten ist auch die körperliche Haltung wichtig. Benedikt bezog sich auf den heiligen Dominikus, dessen Fest die Kirche an diesem Mittwoch feiert: Der Gründer des Dominikanerordens lehre, dass die beim Beten eingenommene Haltung „nicht sekundär“ sei: Sie helfe dabei mit, sich zu Gott „in Beziehung zu setzen“. (rv 8.8.2012)







All the contents on this site are copyrighted ©.