2012-07-31 16:56:18

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


RealAudioMP3 Die tricesimo uno mensis Iunii anni bismillesimi duodecimi

E Civitate Vaticana: Summus Pontifex commissionem instructorum, qui "Vatileaks" investigaverant, recepit
Die Iovis Summus Pontifex Benedictus XVI commissionem Cardinalium recepit, qui causam vulgo "Vatileaks" vocatam, id est de documentis secretis Sedis Apostolicae, quae publice patefacta sunt, investigaverant. Ad illam Iulianus Cardinalis Herranz, Iosephus Cardinalis Tomko et Salvator Cardinalis De Giorgi pertinent. Aderant quoque pater ille Ordinis Fratrum Minorum Capucinorum, Ludovicus Martignani nomine, qui munere secretarii commissionis instructorum functus erat, necnon instructores Petrus Antonius Bonnet et Nicolaus Picardi. In aula Sedis Apostolicae diurnariis edocendis die Veneris palam factum est Summum Pontificem de conclusionibus commissionis Cardinalium certiorem factum, postquam de earum communicatione gratias egerit, iudices rogasse, ut investigationes continuarentur.

De novi officii apud Rotam Romanam instituti praeside
Die Iovis in aula diurnariis edocendis notum factum est iuris canonici peritum, Paulum Pallath nomine, proprio officio apud tribunal prontificium Rotae Romanae ad ordinem nullum declarandum et aliqua matrimonia dissolvenda instituto praefuturum esse. Qui in India natus ab anno bismillesimo tertio munere professoris in Pontificio Instituto Orientali in Urbe functus mense iam Octobris anni bismillesimi undecimi competentiis Congregationi pro Culto Divino et Disciplina Sacramentorum propriis a Benedicto VI mense Septembris anno bismillesimo undecimo Romanae Rotae, tribunali primo gradu superiori in Ecclesia Catholica, ad quod praecipue declarationes nullitatis matrimoniorum spectat, commissis aliud munus in tribunali Rotae Romanae exercet. Pallath de "matrimoniis ratis sed non consummatis" peculiariter videbit. Officii quoque est declarare, equa ordinatio sacerdotalis recepta defectus formae ratione nulla sit.

Müller: Theologia liberationis generaliter damnetur non oportet
Novus Praefectus pro Doctrina Fidei, Archepiscopus Gerardus Ludovico Müller nomine, in animo habet, ut fides "iterum potestas utilis cognoscatur et perspiciatur". Interrogatus a diurnario actorum diurnorum Sedis Apostlicae, quae vulgo "L´Osservatore Romano´vocantur, protector defensorque fidei late fuseque dixit Congegationem pro Doctrina Fidei munus praesertim positivum exercere. ... In illa percontatione Müller inter alia monuit, "ut inter theologiam liberationis falsam et rectam distinguendum esset". Licet confusio inter doctrinam marxistam de seipso redimendo et de salute a Deo largita fundamentali ratione repellenda esset, tamen quoque "sincere quaerendum" esse, "quomodo de amore et misericordia Dei loqui possemus doloris multorum hominum, qui cibo potuque et cautis ad valetudinem adiumentis egerent, ratione habita".


Übersetzung:

31. Juli 2012


Papst empfing Untersuchungskommission zu Vatileaks
Am Donnerstagmorgen hat Papst Benedikt XVI. die Kardinalskommission empfangen, die die sogenannte Vatileaks-Affäre untersucht. Es handelt sich um die Kardinäle Julian Herranz, Joseph Tomko und Salvatore De Giorgi. Ebenfalls anwesend waren Kapuzinerpater Luigi Martignani, der Sekretär der Untersuchungskommission ist, sowie die Untersuchungsrichter Piero Antonio Bonnet und Nicola Picardi. Der Papst sei über die Ergebnisse der Kardinalskommission informiert worden, teilte der vatikanische Pressesaal an diesem Freitag mit. Benedikt XVI. habe sich für die erhaltenen Informationen bedankt und die vatikanische Justiz gebeten, die Arbeit weiter zu verfolgen. (rv 27.7.2012)

Leiter des neuen Büros bei der Rota Romana
Der Kirchenrechtler Paul Pallath wird am vatikanischen Gerichtshof der Römischen Rota künftig ein neu eingerichtetes Büro für Weihe-Nichtigkeitsverfahren und die Auflösung bestimmter Ehen leiten. Das teilte der vatikanische Pressesaal am Donnerstag mit. Der aus Indien stammende Pallath ist bereits seit Oktober 2011 in anderer Funktion an der Rota tätig. Zuvor lehrte er seit 2003 als Professor am Päpstlichen Orientalischen Institut in Rom. Benedikt XVI. hatte die betreffenden Zuständigkeiten im September 2011 von der Gottesdienstkongregation an die Römische Rota übertragen, das zweithöchste Gericht der katholischen Kirche. Dieses befasst sich hauptsächlich mit Eheannullierungen. Pallaths Spezialgebiet sind künftig „geschlossene, aber nicht vollzogene Ehen“. ... Weiter hat das neue Büro zu klären, ob eine Priesterweihe etwa aufgrund eines Formfehlers nichtig ist. (rv/kna 26.7.2012)

Müller: Befreiungstheologie nicht pauschal verurteilen
Der neue Präfekt der Glaubenskongregation, Erzbischof Gerhard Ludwig Müller, will den Glauben „wieder neu als positive Macht entdecken und aufleuchten lassen“. Die Glaubenskongregation habe vor allem eine positive Aufgabe, meinte er in seinem ersten großen Interview mit der Vatikanzeitung „Osservatore Romano“. ... In dem Interview rät er u.a. dazu, „dass man unterscheiden muss zwischen einer falschen und einer richtigen Theologie der Befreiung“. Zwar sei „eine Vermischung von marxistischen Selbsterlösungslehren und dem von Gott geschenkten Heil grundsätzlich abzulehnen“, doch müsse man sich auch „ehrlich fragen“: „Wie können wir von der Liebe und Barmherzigkeit Gottes sprechen angesichts des Leidens vieler Menschen, die nichts zu essen und zu trinken und keine medizinische Versorgung haben“. (or 26.7.2012)








All the contents on this site are copyrighted ©.