2012-07-24 17:00:34

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die vicesimo quarto mensis Iunii anni bismillesimi duodecimi

E Civitate Vaticana: Is, qui olim aulicus ostiarius fuit, solus egisse dicitur
Tempore vespertino diei Saturni Federicus Lombardi, Sedis Apostolicae locutor, diurnariis communicavit Paulum Gabriele ad tempus ex publicae custodiae loco dimissum esse. Qui olim munus aulici ostiarii exercens paene duo menses in custodia tentus est, quia fieri potest, ut secreta documenta, quae in mensa scriptoria Summi Pontificis erant, furatus esset tradidissetque. Ad tempus Gabriele e custodia emissus est, ut Lombardi in conventu diurnariis edocendis explicavit.

E Civitate Vaticana/Peruvia: Universitatis titulus privatus est
Ex quadam declaratione regiminis universitatis Peruviani patet Sedem Apostolicam catholicam studiorum universitatem Peruvianam iure "pontificium" et "catholicum" institutum sese nominandi privasse. Sedes Apostolica die Saturni rationes privationis clare explicans notum fecit hanc superiorum studiorum sedem anno millesimo nongentisimo decimo septimo conditam et anno millesimo nongentesimo quadragentesimo secundo decreto Sedis Apostolicae pontificiam studiorum universtitatem constitutam semel interumve approbatione non concessa et gravi incommodo eis in Ecclesia, quorum interesset, allato statuta tamen mutasse. Mandato Sedis Apostolicae, ut statuta studiorum universitatis Apostolicae Constitutioni a verbis "Ex Corde Ecclesiae“ incipienti dieque quinto mensis Augusti anno millesimo nongentesimo nonagesimo puplici iuris factae accommodarentur, studiorum universitatem non satis fecisse.

Papa Benedictus XVI de discrimine popularis civitatis regiminis cogitat
Nuntius, quem Summus Pontifex proximo Die Internationali de Pace proclamabit, inter alia, quae tractabuntur, discrimen rerum politicarum, "quod in multis casibus discrimen popularis civitatis regiminis est sollicitudinem ingerens", in memoriam revocabit. Hoc Sedes Apostolica Lunae die superioris hebedomadae palam fecit argumentum, de quo proximo Die Internationali de Pace agetur, id est de verbis "Beati pacifici", notum faciens. Dies Internationalis de Pace die quoque primo mensis Ianuarii habebitur. Notum quoque fecit Sedes Apostolica nuntium Papae de Pace singulos christianos exhortari intendit, ut curam in pacem constituendam impenderent. Propter quod varios aspectus conceptus pacis ab interna ac externa pace condicionis humanae usque ad naturam et vim nihilisimi necnon ad iura hominum, praesertim libertatis conscientiae, opinionis et religionis in nuntio explicatum iri.

Übersetzung:

24. Juli 2012

Ex-Kammerdiener soll allein gehandelt haben
Paolo Gabriele ist vorläufig aus der Haft entlassen worden. Das teilte Vatikansprecher Federico Lombardi am Samstagabend vor Journalisten mit. Der ehemalige päpstliche Kammerdiener saß fast zwei Monate in einer vatikanischen Arrestzelle ein, weil er möglicherweise Geheimdokument vom Schreibtisch Papst Benedikts gestohlen und weitergegeben hat. Gabriele befindet sich nun provisorisch auf freiem Fuß, wie Lombardi bei der Pressekonferenz erläuterte. (rv/kna/nzz 22.07.2012)

Vatikan/Peru: Universität verliert päpstlichen Titel
Der Heilige Stuhl hat der Katholischen Universität von Peru das Recht auf die Betitelung als „päpstliche“ und „katholische“ Lehreinrichtung entzogen. Das geht aus einer Stellungnahme der Universitätsleitung von diesem Freitag hervor. Die 1917 gegründete und 1942 durch ein Dekret des Heiligen Stuhles als päpstliche Universität anerkannte Hochschule habe seit dem Jahr 1967 „mehrere Male unilateral und mit schwerer Benachteiligung des Kircheninteresses die Statuten geändert“, heißt es in einer Vatikanmitteilung von diesem Samstag, in der die Gründe für die Entziehung deutlich gemacht werden. Der Aufforderung des Vatikans, die Universitätsstatuten an die Apostolische Konstitution „Ex Corde Ecclesiae“ vom 15. August 1990 anzupassen, sei die Universität nicht nachgekommen.(rv 21.07.2012)

Papst Benedikt XVI. denkt über Krise der Demokratie nach
Die päpstliche Botschaft zum nächsten Weltfriedenstag wird sich unter anderem mit der Krise der Politik beschäftigen, „die in vielen Fällen auch eine Besorgnis erregende Krise der Demokratie ist“. Das geht aus einer Mitteilung des Vatikans von diesem Montag hervor, die auch das Thema des kommenden Weltfriedenstages bekannt gab; es lautet „selig die Friedensstifter”. Der Weltfriedenstag findet jeweils am 1. Januar statt. Die päpstliche Friedensbotschaft möchte jeden Christen dazu ermutigen, sich seiner Verantwortung als Friedensstifter bewusst zu sein, heißt es in der Mitteilung aus dem Vatikan. Deshalb werde die Botschaft die vielen Facetten des Begriffs Frieden ausleuchten, vom inneren und äußeren Frieden des menschlichen Wesens über Natur und Einfluss des Nihilismus bis hin zu den Menschenrechten, vor allem der Gewissensfreiheit, der Meinungsfreiheit und der Religionsfreiheit. (rv 17.7.2012)








All the contents on this site are copyrighted ©.