2012-06-26 17:01:20

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

Die vicesimo sexto mensis Iunii anni bismillesimi duodecimi

Summus Pontifex: "Profundae causae discriminis nummarii et oeconomici extinquendae sunt"
Summus Pontifex Bnedictus XVI ad profundas discriminis, quod ad res nummarias et oeconomicas spectat, causas oppugnandas adhortatus est. Veneris die eis receptis, qui ad Associationem Rerum Agricultarum Italicam pertinent, confirmavit discrimen nummarium et oeconomicum in discrimine, quod ad mores pertinerent, radicari. Qua de causa auctoritates morales aliis, quae necessaria essent, antepondendas esse. "Radix", inquit, "discriminis sananda est fovendo, ut valores spirituales reperiantur, ex quibus impulsus, incepta et opera gignantur." Porro Papa monuit viros politicos et omnes ad societatem pertinentes excitari, ne futuri praesertim temporis iuvenum obliviscerentur utque ii adiuvarentur.

Annus fidei formam induit
Imminens Annus fidei formam induit, postquam die Iovis Sedes Apostolica praecipua media, occursus et celebrationes huius incepti publice nota fecit. Incepta prospecta sunt canonizationes ..., quaedam alumorum religiosorumque pietatis causa Romam peregrinatio, magnus conventus magistrorum religionis et adoratio eucharistica, quae toto orbe terrarum simul habebitur. Archiepiscopus Rinus Fisichella, qui Pontificio Consilio Novae Evangelizandae Fovendae praeest, a diurnariis in Curia Romana interrogatus numerosos laicos necessario conferre ad fidem vita profitendam extulit. Annum fidei censeri esse viam, quam communitas christiana omnibus eis aperire vellet, qui "Deum desiderarent et se Eum iterum inventuros esse vellent.

E Civitate Vaticana. Testimonium melius faciendum est: Instrumentum laboris Synodis Episcoporum anni bismillesimi duodecimi publice evulgatum est
Sancta Sedes die Martis instrumentum, quod dicunt, laboris, illud nempe documentum, in quo de argumentis agitur, de quibus in Synodo Episcoporum de nova Evangelizatione disputabitur, publice evulgavit. Synodus die septimo mensis Octobris exordietur, paucis diebus ante "Annum fidei" a Summo Pontifice Benedicto XVI proclamatum, et die duodevigesimo mensis Octobris finietur. Mense Martio anno bismillesimo undecimo ad Synodum praeparandam primum documentum praeparatorium, quod "lineamenta" nuncupatur, propositum erat. Quod novo illo documento continuatur, postquam sententiae et responsiones quaestionibus, quae in lineamentis ponuntur, intextae sunt, quibus hoc documentum Synodis proximae confectum sit.


26. Juni 2012


Papst zur Wirtschafts- und Finanzkrise: „Die tieferen Ursachen bekämpfen“
Papst Benedikt XVI. hat zur Bekämpfung der tieferen Ursachen der Wirtschaftskrise aufgerufen. An der Wurzel der aktuellen Wirtschafts- und Finanzkrise stünde eine „moralische Krise“, unterstrich der Papst an diesem Freitag vor Vertretern des italienischen Landwirtschaftsverbandes Coldiretti im Vatikan. Deshalb gelte es jetzt, den „ethischen Instanzen“ den Vorrang vor allen anderen Erfordernissen zu geben: „Abhilfe muss an der Wurzel der Krise geleistet werden, indem man die Wiederentdeckung spiritueller Werte fördert, aus denen dann Ideen, Projekte und Werke entstehen“, so Benedikt XVI. wörtlich. Politik und Gesellschaft seien hier aufgerufen, vor allem an die Zukunft junger Menschen zu denken und diese zu fördern, so der Papst weiter. (rv 22.6.2012)

Jahr des Glaubens nimmt Formen an
Das bevorstehende Jahr des Glaubens bekommt Konturen: An diesem Donnerstag hat der Heilige Stuhl die wichtigsten Instrumente, Veranstaltungen und Feiern der Initiative vorgestellt. Darunter sind Heiligsprechungen ..., eine Rom-Wallfahrt von Seminaristen und angehenden Ordensleuten, ein großes Treffen von Religionslehrern und eine Eucharistische Anbetung, die auf der ganzen Welt gleichzeitig stattfinden wird. Erzbischof Rino Fisichella, der Präsident des päpstlichen Rates zur Förderung der Neuevangelisierung, betonte vor den Journalisten im Vatikan den unersetzlichen Beitrag zahlloser Laien zum Glaubensleben. Das Jahr des Glaubens verstehe sich als Weg, den die christliche Gemeinschaft allen öffnen wolle, die „Sehnsucht nach Gott und den Wunsch haben, ihn wieder zu treffen“. (rv 21.6.2012)

Die Qualität des Zeugnisses erhöhen: Arbeitsdokument für die Bischofssynode 2012
Der Vatikan hat an diesem Dienstag das so genannte „Instrumentum Laboris“, das Arbeitspapier für die Weltbischofssynode zur Neuevangelisierung, veröffentlicht. Die Synode beginnt am 7. Oktober, wenige Tage vor Beginn des von Benedikt XVI. ausgerufenen „Jahres des Glaubens“, und geht bis zum 28. Oktober. Zur Vorbereitung der Synode war im März 2011 das erste Vorbereitungsdokument, die so genannte „Lineamenta“ vorgestellt worden. Dieses neue Dokument liest sich als Fortschreibung. Die Reaktionen und Antworten auf die Fragen der Lineamenta sind eingearbeitet worden und so ist das Arbeitsdokument für die kommende Synode entstanden. (rv 19.6.2012)







All the contents on this site are copyrighted ©.