2012-05-22 15:56:30

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die vicesimo secundo mensis Maii anni bismillesimi duodecimi

Summus Pontifex: "Sola iustitia non sufficit"
Papa Benedictus XVI christifideles laicos catholicos monuit eos studere, ut fides ab omnibus perciperetur. Saturni die Papa in Civitate Vaticana ministros consociationum catholicarum operis in Italia praestandis, voluntarie capessandis et civili cultu excolendo eos caritate praesertim proximorum commoveri debere recolens. Familiam "primum esse locum, ubi amorem sine proposita condicione donatum perciperetur", quo deficiente "familiam sensum amitti et in discrimen adduci". Specimen familiae recte intellectum, quae communionem excoleret, ubique lateque pollere.

Papa catholicis theodiscis scripsit: "Nova egemus profectione"
Nuntio Papae Mercurii die nongentesimus octavus Dies Catholicorum Theodiscorum loco, qui vulgo Mannheim appellatur, apertus est. Benedictus XVI ad fidei Ecclesiaeque fideliter perstandum adhortatus est. Verbis, quibus omnes salutantur quaeque a Nuntio Apostolico, Ioanne Claudio Périsset nomine, lecta sunt, hoc exprimitur: "Nobis non licet Ecclesiam in capite eius ad nostrum commodum variare". Quibus lectis, qui apparaverant et invitaverant, omnes, qui conventum quinque dierum, cui titulus est: "Novam profectionem audemus", interfuerunt, allocuti sunt. Tempestas sole tamen splendente dum frigida est, milia quindecim hominum ad forum loci vulgo Mannheim appellati venisse publice indicatum est. Papa catholicos theodiscos ad novam profectionem inchoandam hortatus est.

Consultationes de Fraternitate Sancti PII X perfectae sunt
Sedes Apostolica colloquia cum Fraternitate Sancti PII X pergere in animo habet. Conventus Cardinalium et Episcoporum Congregationis de Doctrina Fidei Mercurii die de epistula superioris moribus translaticiis adhaerentium, Episcopi Bernardi Felly nomine, disceptavit et quasdam res ulterius disceptandas indicavit. Statuit insimul Congregatio, ut condicio aliorum trium Episcoporum moribus translaticiis studentium, qui anno millesimo nongentesimo octogesimo octavo sine mandato pontificio ordinati sunt, separatim et singulatim tractarentur. Tres illi episcopi, ad quos Richardus Williamson, qui holocastum infitiatus erat, pertinet, Fellay dissentientes unionem cum Roma plene recusaverant. Papae postremo est aut de unione cum Fraternitate Sanctii Pii aut de schismate decidere.

Übersetzung:

22. Mai 2012

Papst: „Nur Gerechtigkeit ist nicht genug“
Papst Benedikt ruft katholische Laien dazu auf, den Glauben in der Öffentlichkeit spürbar zu machen. Im Vatikan empfing er an diesem Samstag die Vertreter katholischer Verbände aus den Bereichen Arbeit, Freiwilligendienste und Kultur in Italien. Dabei erinnerte er sie daran, dass sie sich vor allem von der Liebe zu ihren Nächsten leiten lassen müssten. Die Familie sei „der erste Ort, in der jemand voraussetzungslose Liebe kennenlernt“ – und wenn das nicht der Fall sei, „dann verliert die Familie ihren Sinn und gerät in die Krise“. Das richtig verstandene Modell der Familie, mit ihrer Einübung in Solidarität, habe weltweite Geltung. (rv 19.5.2012)

Papst an deutsche Katholiken: „Wir brauchen einen neuen Aufbruch“
Mit einer Botschaft des Papstes ist am Mittwochabend der 98. Deutsche Katholikentag in Mannheim eröffnet worden. Benedikt XVI. rief zu Treue im Glauben und zur Kirche auf. „Wir dürfen die Kirche nicht in ihrem Haupt manipulieren“, heißt es in dem Grußwort, das von Papstbotschafter Jean-Claude Périsset verlesen wurde. Anschließend wandten sich die Veranstalter und Gastgeber an die Besucher des fünftägigen Treffens; es steht unter dem Motto „Einen neuen Aufbruch wagen“. Bei kühlem, aber sonnigem Wetter waren nach offiziellen Angaben 15.000 Menschen zum Mannheimer Marktplatz gekommen. Der Papst richtete an die deutschen Katholiken den Appell zu einem neuen Aufbruch. (kna/rv 17.5.2012)

Beratungen über die Piusbruderschaft
Der Vatikan will die Diskussion mit den Piusbrüdern fortsetzen. Die Kardinals- und Bischofsversammlung der Glaubenskongregation hat am Mittwoch über ein Schreiben des Traditionalisten-Oberen Bischof Bernard Fellay beraten und „einige Beobachtungen“ für die weitere Diskussion formuliert. Zugleich beschloss die Kongregation, die Situation der drei übrigen Traditionalistenbischöfe, die 1988 illegal geweiht wurden, davon getrennt und einzeln zu behandeln.
Im Gegensatz zu Fellay hatten die drei Bischöfe, darunter der durch seine Holocaustleugnung bekannte Richard Williamson, eine Einigung mit Rom prinzipiell abgelehnt. Die letzte Entscheidung über eine Einigung mit den Piusbrüdern oder über ein Schisma liegt beim Papst. (rv/kna 16.5.2012)








All the contents on this site are copyrighted ©.