2012-05-15 17:33:52

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die decimo quinto mensis Maii anni bismillesimi duodecimi

Summus Pontifex de christianis etiamnunc persecutis dolet
Benedictus XVI monuit multos christianos in multis partibus orbis terrarum persecutione afficiuntur. In Sede Apostolica Veneris die ministros Pontificiorum Operum Missionalibus Activitatibus Fovendis recepit. Difficultatibus autem neglectis Ecclesiae spem non auferri. Ecclesiam scire - ut Papa verbis decessoris sui Ioannis Paulis II usus est - "martyres, id est testes, hodiernis temporibus, ut semper in historia christianismi pateret, numeris multos et in via evangelii nuntiandi necessarios esse.

Hildegardis Bingensis sancta Ecclesiae Universalis declarabitur
Romanus Pontifex Benedictus XVI Hildegardem Bingensem (1089-1179), monialem Ordinis Sancti Benedicti, ad dignitatem sanctae evexit Universae Ecclesiae. Hoc a Pontificia Congregatione de Causis Sanctorum Iovis die notum factum est. Mystica illa, quae multa scripsit, dioecesibus linguae Theodiscae necnon Ordine Sancti Benedicti sancta veneratione colitur. Verumtamen cum in album Sanctorum numquam publice relata esset, approbatio Summi Pontificis requisita erat, ut cultus in Universali Ecclesia haberetur. Praeses Conferentiae Episcoporum Germaniae, Robertus Zollitsch nomine, de actu iuridico Romae lato gavisus est: Dixit Iovis die: "Progressus magni momenti Ecclesiae Universalis est." Se "gratum" esse "cultum Ordinis Sancti Benedicti et Abbatiae Ibingensis necnon dioecesium Moguntinae, Trevirensis et Limburgensis sic divites afferre fructus".

De Ordine Divini Officii Recitandi Sacrique Peragendi formae quam dicunt extraordinariae Ritus Romani in lucem edito
Sedes Apostolica Veneris die Ordinem Divini Officii Recitandi Sacrique Peragendi usus quem dicunt extraordinarii Ritus Romani in lucem edidit. Editio a Pontificia Commissione "Ecclesia Dei" in lucem edita novem constat paginis. Festis ecclesiasticis et festis Sanctorum anni liturgici millesimi undecimi et duodecimi secundum Missale Romanum anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo publicatum haud exceptis indicationibus explicantibus continetur. Ad instar "directoriorum" dioecesanorum usus ordinarii Missalis Romani in hoc Ordine explicationes quoque gradus liturgici singulorum dierum, quorundarum precationum in Sancta Missa proferendarum necnon colorum liturgicorum inveniuntur. Novi tamen Sancti, qui post Concilium canonizati sunt ut Maximilianus Kolbe, Edith Stein, Pater Pius in Ordine Divini Officii Recitandi Sacrique Peragendi non recensentur. Hoc nunc publicato Ordine normae Litterarum Apostolicarum, quae a verbis "Summorum Pontificum" incipiunt, motu proprio a Benedicto XVI mense Iulio anni bis millesimi septimi in lucem editarum applicantur.

Übersetzung:

15. Mai 2012

Papst beklagt anhaltende Christenverfolgungen
Benedikt XVI. hat darauf hingewiesen, dass auch heute noch Christen in vielen Teilen der Welt verfolgt werden. Im Vatikan empfing er an diesem Freitag Vertreter der Päpstlichen Missionswerke. Trotz aller Schwierigkeiten verliere die Kirche aber nicht den Mut. Die Kirche wisse, so der Papst mit einem Zitat seines Vorgängers Johannes Paul II., „dass die Märtyrer, die Zeugen, heute wie immer in der Geschichte des Christentums zahlreich und unerlässlich sind auf dem Weg des Evangeliums“. (rv 11.5.2012)

Hildegard von Bingen wird Heilige der Universalkirche
Papst Benedikt XVI. hat die Benediktinerschwester Hildegard von Bingen (1089-1179) zur Heiligen der Universalkirche erhoben. Das teilte die vatikanische Kongregation für Selig- und Heiligsprechungen an diesem Donnerstag mit. Die Mystikerin und Autorin wird schon in den deutschsprachigen Diözesen sowie im Benediktinerorden als Heilige verehrt. Da sie jedoch nie offiziell heiliggesprochen worden war, war eine Bestätigung durch den Papst Voraussetzung für eine weltkirchliche Verehrung. Der Vorsitzende der Deutschen Bischofskonferenz, Robert Zollitsch, begrüßte den Rechtsakt aus Rom: „Das ist ein wichtiger Schritt für die Weltkirche“, meinte er am Donnerstag. Er sei „dankbar, dass die Verehrung des Benediktinerinnenordens und der Abtei Eibingen sowie der Bistümer Mainz, Trier und Limburg so reiche Frucht trägt“. (rv/kna/pm 10.5.2012).

Liturgischer Kalender für die sogenannte außordentliche Form des Römischen Ritus
Erstmals hat der Vatikan am Dienstag einen liturgischen Kalender für den sogenannten außerordentliche Form des Ritus der Messfeier veröffentlicht. Die von der zuständigen Vatikan-Kommission „Ecclesia Dei“ herausgegebene Publikation hat neunzig Seiten. Sie enthält die kirchlichen Feiertage und Heiligenfeste für das Kirchenjahr 2011/12 nach dem alten Messbuch in der Fassung von 1962 samt einführenden Hinweisen. Wie im „Direktorium“ der Diözesen für den ordentlichen Ritus finden sich in diesem „Ordo“ auch Hinweise zum liturgischen Rang des Tages, zu bestimmten Gebeten während der Messfeier sowie zur liturgischen Farbe. Neue Heilige, die nach dem Konzil zur Ehre der Altäre erhoben worden - wie Maximilian Kolbe, Edith Stein oder Pater Pio - sind im Kalender allerdings nicht aufgeführt. - Der jetzt veröffentlichte „Ordo“ setzt die Normen des Motu proprio „Summorum Pontificum“ von Benedikt XVI. vom Juli 2007 um. ... (kipa 09.5.2012)








All the contents on this site are copyrighted ©.