NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM
VERSI
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Die decimo
septimo mensis Aprilis anni bismillesimi duodecimi
„Fortitudine et
humilitate“: Sedis Apostolicae locutor, Federicus Lombardi nomine, Benedictum XVI
praedicavit Multi sunt fructus laboris, ad quos Benedictus XVI septem post
annos sui pontificatus respicere potest. Pater Federicus Lombardi, ille Sedis Apostolicae
locutor, occasione data anniversariarum memoriae huius hebodmadae, id est diei natalis
Summi Pontificis die Lunae reculti eiusque pontificatus die Iovis celebrandi, rerum
successus et difficultates huius pontificatus septennis et vitae Ioseph Ratzinger
in memoriam revocavit. In quodam prooemio Stationis Radiophonicae Vaticanae pater
Societatis Iesu Summum Pontificem Benedictum XVI praedicavit explicans Papam omnia
sua munera „fortitudine, humilitate et firma voluntate“ omni laude digne adimplevisse.
„Cohaerentia“, inquit, „et constantia magisterii eius imprimis didicimus se in Ecclesiam
hominesque serviendo in vitam ad Deum dirigendam praesertim impendisse, illum nempe
Deum, qui nobis in Iesu Christo se revelavisset. Praeterea nobis docuit fidem et
rationem inter se auxilium praestare, ut veritatem perscrutaremur et quaestionibus
uniusquisque nostrum humanitatisque universae responderetur.
Ex Austria:
Liturgia ad Christum dirigenda est Miximiliano Heim, illi abbati monasterii
Sanctae Crucis et cogitationum Ratzinger perito, persuasum est Benedictum XVI necque
theologia sua instaurationes irritas reddere neque a mundo fugere in animo habere.
A quibusdam diurnariis ephemeridum nuntiis ecclesiasticis in Austria occidentali editarum
percontatus confirmavit Papam impulsiones offerre, quae his temporibus magni sunt
momenti. Ad liturgiam quod attinet, Summi Pontificis interesse animos ad continuitatem
progressionis in rebus liturgicis etiam post Concilium ad effectum deductae attendere.
Non „ruptorem“, ut non paucis locis asseritur, „factum esse“, quo respecto ea, quae
antea essent, falsa, ea autem, quae nostrae aetatis propria sint, recta esse dicuntur“.
Theologia pontificia nos moneri liturgiam ad Christum totam dirigere, „qui quidem
idem est, qui agit“.
E Civitate Vatikana. Benedictus XVI: „Pax est mandatum,
non salutatio tantum“ Christus solus lapides monumenti cordibus nostris impositos
amoliri et verum gaudium fieri potest. Hoc Summus Pontifex Benedictus XVI occasione
christifideles post sollemnitatem Paschatis primum admittendi data dixit, quibus admissis
de transfiguratione christifidelium nuntio paschali effecta locutus est. Cum Christus
mortem vicerit, timor gaudium, luctus spes fit. Non solum discipulis suis, sed etiam
nobis his temporibus Christum dicere: „Non relinquam vos orphanos“, Benedictus coram
milibus pietatis causa peregrinatorum et visitatorum in area Petriana coadunatis recoluit.
Dixit praeterea Papa nuntium resurrectionis et pacis proclamare christianis fieri
„necessitatem, quae numquam coerceri posset“.
17. April 2012
„Mit
Mut und Demut”: Vatikansprecher Lombardi würdigt Benedikt XVI. Reich sind die
Früchte der Arbeit, auf die Benedikt XVI. nach sieben Jahren Pontifikat zurückblicken
kann. Vatikansprecher Pater Federico Lombardi erinnert anlässlich der Jubiläen in
der kommenden Woche – des Papstgeburtstages am Montag und des Pontifikatsjubiläums
am Donnerstag – an die Höhen und Tiefen von sieben Jahren Papst-Sein im Leben Joseph
Ratzingers. Der Papst habe alle seine Aufgaben mit „Mut, Demut und Entschiedenheit“
gemeistert, würdigt der Jesuit in seinem wöchentlichen Editorial für Radio Vatikan
Papst Benedikt XVI.: „Von der Kohärenz und Beständigkeit seiner Lehre haben wir
vor allem gelernt, dass die Priorität seines Dienstes für die Kirche und die Menschheit
die Orientierung des Lebens hin auf Gott ist, auf jenen Gott, der sich uns durch Jesus
Christus gezeigt hat. Weiter hat er uns gezeigt, dass Glaube und Vernunft sich gegenseitig
dabei helfen, die Wahrheit zu suchen und auf die Fragen eines jeden von uns und der
Menschheit in ihrer Gesamtheit zu antworten.“ (rv 14.04.2012)
Österreich:
Liturgie muss auf Christus ausgerichet sein Benedikt XVI. will durch seine
Theologie keine Reformen rückgängig machen, noch will er einen „Rückzug aus der Welt“.
Davon ist der Heiligenkreuzer Abt und Ratzinger-Experte Maximilian Heim überzeugt.
In einem Interview mit den westösterreichischen Kirchenzeitungen betonte er, dass
der Papst wichtige aktuelle Impulse gebe. Im Blick auf die Liturgie sei dem Papst
wichtig, auf die Kontinuität in der liturgischen Entwicklung auch nach dem Konzil
hinzuweisen. Es habe nicht etwa - wie mancherorts behauptet - einen „Bruch gegeben,
wo man sagt, das, was früher war, ist alles falsch, und heute ist alles richtig“.
Die päpstliche Theologie rufe dazu auf, immer wieder die Liturgie ganz auf Christus
hin auszurichten, „der ja der eigentlich Handelnde ist“. (kap 09.04.2012)
Benedikt
XVI.: „Friede ist ein Auftrag, nicht bloß ein Gruß“ Nur Christus kann die Grabsteine
über unseren Herzen wegwälzen und zur wahren Freude werden. Das sagte Papst Benedikt
XVI. bei der ersten Generalaudienz nach Ostern, in der er über die Verwandlung der
Christen durch die österliche Botschaft der Auferstehung sprach. Weil Christus den
Tod besiegt hat, schlägt Furcht um in Freude, und aus Trauer wird Hoffnung. Nicht
nur seinen Jüngern damals, sondern auch uns heute sage Christus: Ich lasse euch nicht
als Waisen zurück, so Benedikt vor tausenden Pilgern und Besuchern auf dem Petersplatz.
Die Botschaft der Auferstehung und des Friedens zu verkünden, werde für die Christen
eine „ununterdrückbare Notwendigkeit“, fuhr der Papst fort. (rv 11.04.2012)