2012-03-13 16:57:36

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die decimo tertio mensis Martii anni bismillesimi duodecimi

Sedes Apostolica cuilibet formae disciminationis adversatur
Sedes Apostolica more definitio discriminationi personarum homosexualium opponit. Eodem tempore iura particularia quorundam coetuum socialium reprobat. Hoc Silvanus Maria Tornasi, Sedis Apostolicae apud sedem Nationum Unitarum Genavae sitam vicem gerens, coram Consilio Nationum Unitarum iuribus hominum defendendis explicavit. Archiepiscopus a Statione Radiophonica Vaticana percontatus dixit: "Ratio agendi Ecclesiae contra disciminationem eos quoque complectitur, qui propensionis sexualis causa discrimen patiuntur. Attamen conatus recentes praeter cautiones iura particularia iuribus hominum universalibus iam interposita quibusdam numero paucioribus offerendi repelluntur."

Novum documentum Curiae Romanae: "De theologia nostrae aetatis"
"De Theologia nostrae aetatis - eius prospectibus, principiis et rationibus". Hoc titulo novum documentum Commissionis Theologicae Internationalis inscribitur. Textus Iovis die sermone Anglico editus in alias linguas vertetur. Aliquot quaestiones huic aetati propriae in eo investigantur et viae rationesque proponuntur, quae theologiam secus atque alias disciplinas ei similes, ut v. gr. scientiam religionum, determinant. Textus tribus constat ex capitibus: legitur primum theologiam audire Dei Verbum praesupponere, deinde eam in communitate Ecclesiae exerceri, denuo eius finem esse, ut ratio scientifica ad veritatem Dei accedendi ratione habita sapientiae germanae fundamento innitatur. Ultimum Commissio Theologica Internationalis anno bis millesimo nono quoddam documentum verbis uberius, quo rationibus ius naturale innixa est, in lucem ediderat.

De mulieribus migrantibus
Sedes Apostolica plus scire vult de mulieribus migrantibus. Ad Diem Universalem Mulierum, die octavo mensis Martii, Caritas Internationalis novum proposuit documentum, quo monitum est magis animum attendere ad mulieres, magis investigationem fovere magisque scientiam acquirere de mulieribus migrantibus. Occasione data Diei Universalis Mulierum cum Martina Liebsch, quae apud Caritatem Internationalem sectioni de rebus fundamentalibus praeest, collocuti sumus. Quae animadvertit mulieres magis magisque solas terras eorum relinguere, non, ut verbo utamur, tutatas, et saepe in partibus difficilibus operae mercatus reperi". Puta ut eae, quae operam in habitationibus praestant. Quas centiens centena milia hominum esse ubique terrarum. "Quorum pars praevalens mulieres sunt, quae saepe condicionibus quaestum foventibus obnoxiae operam impendunt, cum opera in habitationibus praestata non ut opus ad normam factum agnoscatur, quo fit, ut fundamentum iure innixum eas tuendi non sit."

Übersetzung:

13. März 2012

Vatikan gegen jede Form von Diskriminierung
Der Heilige Stuhl wendet sich grundsätzlich gegen eine Diskriminierung von Homosexuellen. Gleichzeitig lehnt er aber Sonderrechte für bestimmte gesellschaftliche Gruppen ab. Das sagte der ständige Vertreter des Vatikan bei den Vereinten Nationen in Genf, Silvano Maria Tomasi, vor dem UNO-Menschenrechtsrat. Im Interview mit Radio Vatikan sagte der Erzbischof: "Die kirchliche Haltung gegen Diskriminierung schließt auch jene ein, die aufgrund ihres Sexualverhaltens diskriminiert werden. Jüngste Versuche, bestimmten Minderheiten zusätzlich zu den durch die universellen Menschenrechte bereits gewährleisteten Garantien besondere Rechte zu geben, gehen jedoch nicht in die richtige Richtung." (rv/kna 10.3.2012)

Neues Vatikandokument: „Theologie heute“
„Theologie heute – Perspektiven, Prinzipien und Kriterien“. So heißt ein neues Dokument der Internationalen Theologischen Kommission. Der Text wurde an diesem Donnerstag auf Englisch veröffentlicht, Übersetzungen in weitere Sprachen werden folgen. Es untersucht einige aktuelle Fragen der Theologie und schlägt methodologische Kriterien vor, die für die katholische Theologie im Gegensatz zu anderen verwandten Disziplinen, wie etwa den Religionswissenschaften, bestimmend sind. Der Text besteht aus drei Kapiteln: Die Theologie setzt das Hören auf das Wort Gottes im Glauben voraus (Kapitel 1); sie wird in der Gemeinschaft der Kirche ausgeübt (Kapitel 2); und sie hat zum Ziel, eine wissenschaftliche Weise der Annäherung an die Wahrheit Gottes unter dem Blickwinkel authentischer Weisheit zu begründen (Kapitel 3). Zuletzt hatte die Theologenkommission 2009 ein längeres Grundlagendokument zum Thema Naturrecht herausgebracht. Seit ihrer Gründung vor vierzig Jahren kommt sie auf etwa 25 große Publikationen. (rv 8.3.2012)

Das weibliche Gesicht der Migration
Am Vatikan will man mehr wissen über das weibliche Gesicht der Migration. Pünktlich zum Weltfrauentag am 8. März legt Caritas Internationalis ein neues Dokument vor, in dem genau das angemahnt wird: Mehr Aufmerksamkeit, mehr Forschung, mehr Information über die Migration von Frauen. Wir haben anlässlich des Weltfrauentages mit Martina Liebsch gesprochen, die bei Caritas Internationalis die Grundlagen-Abteilung leitet. Sie weist darauf hin, „dass zunehmend Frauen allein ihr Land verlassen, sozusagen ungeschützt - und sich oft in prekären Sektoren des Arbeitsmarktes wiederfinden.“ Etwa als Hausangestellte – das seien 100 Millionen Menschen weltweit. „Davon ist der überwiegende Teil Frauen, die oft unter ausbeuterischen Verhältnissen arbeiten, weil die Arbeit der Hausangestellten nicht als reguläre Arbeit anerkannt wird und es somit auch keine rechtliche Grundlage gibt, sie zu schützen.“ (rv 7.3.2012)








All the contents on this site are copyrighted ©.