2011-09-06 16:53:18

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE
IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

Die sexto mensis Septembris anni MMXI

E Germania: Nuntius Apostolicus Périsset de itinere Summi Pontificis in Germania faciendo
Intra quindecim dies tempus erit, quo Summus Pontifex XVI Gemaniam visitabit. Nunc vero res emergunt, quibus particularis praestabitur attentio. De his rebus Nuntius Apostolicus in Germania, Archiepiscopus Ioannes Claudius Périsset nomine a quodam diurnario Stationis Radiophonicae Vaticanae interrogatus mentionem fecit. "Mea", inquit, "imprimis interest indoles oecumenica itineris Summi Pontificis in Germania faciendi, quia Germania terra reformationis est. Lutherus natione theodiscus est. Et Papa ibi ipse erit, ubi Lutherus, cum monachus et presbyter esset, tempore ante Reformationis operatus est."

E Civitate Vaticana: De minatione homicidii patrandi
Cardinali Secretario Status, Tarcisio Bertone nomine, ut in hebdomadali libello Italico, cuius titulus est "Panorama", notum factum est, a quodam ignoto caedes denuntiata esse fertur. In hoc enim libello nuper publicato mentio facta est diebus praeteritis quandam epistulam in Secretarium Statum perlatam esse, in qua primis verbis exsequias peragendas esse annuntiaretur. Perspicuum esse res Curiae Romanae optime notas esse ei, qui epistulam scripsisset.

Ex Arce Gandulfiana: Ars est via ad Deum
De Ecclesia et arte Summus Pontifex die Mercurii multis hominibus alloquendi precandique causa in Arce Gandulfiana reciptis locutus est. ... Extulit Papa hominem Ecclesias, musea, res visendas contemplendo et concentus musicos auscultando non solum augeri, sed ad colloquendi cum Deo adiuvari. ... "Ad vias", inquit, "quae ad Deum ducunt, diversae quoque res pretiosae pertinent. Operibus architecturae, artis figurativae, musicae, literarum fide exortis eamque exprimentibus excitamur, ut cogitationes ad Deum animadvertant, desiderium in nobis incendentibus fontem omnis pulchritudinis quaerendi. Deus vobis omnibus his in feriis illa gratiae momenta donet, quibus pulchritudinem artis percipientes ad Eum Ipsum ducamini. Dei Spiritus vos in omnibus viis vestris comitetur!".


Übersetzung:

6. September 2011

Nuntius Périsset zum Papstbesuch in Deutschland
In eineinhalb Wochen ist es soweit, Papst Benedikt XVI. wird Deutschland besuchen. Aber schon jetzt zeichnen sich Bereiche ab, die ganz besondere Aufmerksamkeit bekommen werden. Dazu äußert sich im Gespräch mit Radio Vatikan der päpstliche Nuntius in Deutschland, Erzbischof Jean-Claude Périsset:
„Für mich ist die ökumenische Seite des Besuches des Papstes in Deutschland sehr wichtig, weil Deutschland das Land der Reformation ist. Luther ist ein Deutscher. Und der Papst wird genau dort anwesend sein, wo Luther als Mönch und Priester in der Zeit vor der Reformation gewirkt hat.“ (rv 3.9.2011)

Vatikan: Morddrohungen
Kardinalstaatssekretär Tarcisio Bertone soll nach Informationen der italienischen Zeitschrift „Panorama“ eine anonyme Morddrohung erhalten haben. In den vergangenen Tagen sei ein Brief im Staatssekretariat eingegangen, der mit der Ankündigung eines Begräbnisses beginne, berichtet die Wochenzeitschrift in ihrer jüngsten Ausgabe. Der Absender sei offenbar sehr gut mit den Verhältnissen an der Kurie vertraut. (kna 1.9.2011)

Die Kunst – Ein Weg zu Gott
Kirche und Kunst - das war das Thema an diesem Mittwoch bei der Generalaudienz von Papst Benedikt in Castel Gandolfo. ... Der Besuch von Kirchen, Museen, Sehenswürdigkeiten und Konzerten sei nicht nur eine kulturelle Bereicherung, sondern könne auch eine Hilfe für das Gespräch mit Gott sein, hob Benedikt XVI. hervor. ...„Zu den Wegen, die uns zu Gott führen können, zählen auch die verschiedenen Ausdrucksformen der Kunst. Werke der Architektur, der bildenden Kunst, der Musik oder der Literatur, die aus dem Glauben entstanden sind und diesen ausdrücken, laden uns ein, unsere Gedanken Gott zuzuwenden und lassen in uns den Wunsch wachsen, die Quelle aller Schönheit zu suchen. Der Herr schenke euch allen in dieser Urlaubszeit jene Momente der Gnade, in denen ihr durch die Erfahrung künstlerischer Schönheit zu ihm selbst geführt werdet. Gottes Geist geleite euch auf euren Wegen!” (rv 31.8.2011)







All the contents on this site are copyrighted ©.