NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM
LATINAM VERSI
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Die
II mensis Augusti anni MMXI
E Civitate Vaticana/ex Italia: Praeclarus
Symphoniacorum moderator Riccardus Muti laudatus est Praeses Pontificii Concilii
de Cultura, Ioannes Franciscus Cardinalis Ravasi, moderatorem illum symphoniacorum
Italicus natione, Riccardum Muti nomine, diem natalem septuagesimum cum celebraret,
laudavit, quem eius "Opere harmoniae musicae" fines pulchritudinis bonique extendisse
Ravasi in actis diurnis Vaticanis "L´Osservatore Romano´diei Iovis scripsit subiungens
se cum Riccardo Muti per multos iam annos amicitia coniunctum esse. Riccardus die
duodetricesimo mensis Iulii anno millesimo nongentesimo quadragesimo primo Napoli
natus ab decennio, quod anno millesimo nongentesimo septuagesimo inchoavit, musicos
modos in scaenis omnium gentium moderatus est Concentibus Salisburgensibus et Opera
Rei Publicae Vindobonensi non exclusis. Ab anno millesimo nongentesimo octogesimo
sexto usque ad annum bis millesimum quintum munere rectoris artis musicae in theatro,
qui vulgo "Mailänder Scala" nuncupatur, functus est. Ab anno bis millesimo decimo
primus est moderator symphoniacorum, qui a populo "Chicago Symphony Orchestra" vocantur.
E
Germania/E Civitate Vaticana: Episcopi Summum Pontificem certiorem facere in animo
habent Episcopi Summum Pontificem die decimo tertio mensis Augusti de dialogis
ab eis in Germania inceptis certiorem facere volunt. Hoc notum fecit Cardinalis Monacensis
nomine Reinhardus Marx percontatus a quodam diurnario Monacensis publicae ephemeridis
de rebus ecclesiasticis. Episcopos ad dialogum officio adstrictos hoc munus una cum
praeside Conferentiae Episcoporum, illi Archiepiscopo Friburgensi Robertgo Zollitsch
nomine, suscepturos esse. Ad hunc coetum praeter Reinhardum Marx episcopum illum Essendiensem,
Franciscum Iosephum Overbeck nomine, et episcopum illum Osnabrugensem, Franciscum
Iosephum Bode nomine, pertinere.
E Civitate Vaticana: Vigilius Noé extremum
vitae spiritum edidit Summus Pontifex Benedictus XVI Vigilium Cardinalem Noé,
qui animam efflaverat, laudans in litteris, in quibus Lunae die dolore se affectum
esse expressit, scripsit constare Cardinalem Noé studii sui officii sacerdotalis studiosissime
testimonium perhibuisse. Praeterea Papa recoluit Noé longum tempus, pie et diligenter
Sanctae Sedi operam praestasse. Magister ille Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum,
qui per multos annos Summos Pontifices in caelebrationibus adiuvaverat, die Dominica
octogesimos annos natus in Urbe e vita egressus est. Angelus Sodano, ille Cardinalis
Decanus, defunctum Cardinalem Italicum Virgilium Noé ut "eruditum et prudentiae plenum"
praedicavit. Cardinalis Sodano Missam exsequialem, cui quoque undecim Cardinales,
undeviginti Episcopi necnon multi ministri Curiae Romanae, legati et propinqui interfuerunt,
die Martii in Basilica Vaticana celebrans dixit "in rerum statibus adhuc turbulentis
ac seditiosis" mundialis belli alterius eum a Deo vocatum esse. Cardinalis Noé usque
ad octogesimum aetatis annum explectum decem per annos Archipresbyter Basilicae Sancti
Petri fuit, Fabricae Sancti Petri praefuit et Civitatis Vaticanae Vicarii Generalis
munus exercuit.
Übersetzung:
2. August 2011
Vatikan/Italien:
Würdigung für Star-Dirigent Riccardo Muti Der vatikanische Kulturbeauftragte,
Kardinal Gianfranco Ravasi, hat den italienischen Dirigenten zu dessen 70. Geburtstag
gewürdigt. Mit seinem „Werk der musikalischen Harmonie“ habe Muti die Grenzen des
Schönen und Guten ausgeweitet, schrieb Ravasi in einem Beitrag der Vatikanzeitung
„L´Osservatore Romano“ in der Donnerstagsausgabe. Mit Muti verbinde ihn eine langjährige
Freundschaft, so der Kardinal. Riccardo Muti, am 28. Juli 1941 in Neapel geboren,
dirigierte seit den 1970er Jahren regelmäßig auf internationalen Bühnen, darunter
auch die Salzburger Festspiele und die Wiener Staatsoper. Er war von 1986 bis 2005
Musikdirektor der Mailänder Scala. Seit 2010 ist er Chefdirigent des „Chicago Symphony
Orchestra“. (or/kap 29.7.2011)
Deutschland: Bischöfe wollen Papst informieren Die
Bischöfe wollen den Papst am 13. August über den von ihnen angestoßenen Dialogprozess
in Deutschland unterrichten. Das gab der Münchner Kardinal Reinhard Marx in einem
Interview mit der „Münchner Kirchenzeitung“ bekannt. Die mit dem Dialog beauftragten
Bischöfe würden diese Aufgabe gemeinsam mit dem Vorsitzenden der Deutschen Bischofskonferenz,
dem Freiburger Erzbischof Robert Zollitsch, übernehmen. Zu diesem Kreis zählen außer
Marx der Essener Bischof Franz-Josef Overbeck und der Osnabrücker Bischof Franz-Josef
Bode. (kna/pm 29.7.2011)
Vatikan: Kardinal Vigilio Noé gestorben Papst
Benedikt XVI. hat den verstorbenen Kardinal Virgilio Noé gewürdigt. In einem Beileidsschreiben
an diesem Montag schreibt der Papst, dass Kardinal Noé ein „leidenschaftliches Zeugnis
priesterlichen Eifers“ bewiesen habe. Zudem erinnerte der Papst an die lange und gewissenhafte
Tätigkeit Noes für den Heiligen Stuhl. Der langjährige Zeremonienmeister mehrerer
Päpste starb am Sonntag im Alter von 89 Jahren in Rom. Als „aufgeklärten und klugen“
Geistlichen hat Kardinaldekan Angelo Sodano den verstorbenen italienischen Kardinal
Virgilio Noe gewürdigt. ... Im „noch aufgeheizten Klima“ des Zweiten Weltkriegs
sei er seiner Berufung gefolgt, sagte Sodano bei der Totenmesse am Dienstag im Petersdom,
an der auch elf Kardinäle und 19 Bischöfe sowie zahlreiche Kurienmitarbeiter, Botschafter
und Familienangehörige teilnahmen. Bis zu seinem 80. Lebensjahr war Noe zehn Jahre
lang Erzpriester von Sankt Peter, Leiter der Dombauhütte und Generalvikar für den
Vatikanstaat. (rv/kna 25 u. 27.7.2011)