2011-07-26 22:20:28

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE
IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

Die XXVI mensis Iulii anni MMXI

E Norvegia. Nuntius in Norvegia: "Terribile est"
Osloae glandium manuballistae ictibus emissis, diruptione facta fereque nonginta iuvenibus necatis Norvegia turbata est. Notitiis primis divulgatum est auctorem facinoris christianum esse rebus penitus commutandis ipsiusque soli populo studentem. In Civitate Vaticana Saturni die pro certo habitum est Benedictum nuntium telegraphicum, quo dolore se afflictum esse scriberet, missurum esse. Haec archiepiscopus Emilius Paulus Tscherrig, Nuntius Apostolicus in terris septentrionalibus, qui prope Holmiam domicilium habet, respondit. "Terribile est. Omnia, quae acciderunt, hominibus terribilia sunt, quae vix explicari possunt, sive rationes politicae aut privatae adducuntur sive quaelibet ratio exponitur. Est semper aliquid, quod haud credi potest quodque ultimatim semper insanum est." Impetu in capite Norvegensi facto quaedam via in vico sedis rei publicae moderatorum vicina ecclesiae cathedrali catholicae Sancto Olaf dedicatae, cui damnum non illatum esse Ordinarius retulit, vastata est.

Ex Arce Gandulfiana: Summus Pontifex ad iubilaeum Concilii se praeparat
Benedictus XVI, dum ferias aestivas in Arce Gandulfi agit, ad iubilaeum Vaticani Concilii Secundi se praeparat. Hoc in actis diurnis Vaticanis "L´Osservatore Romano" Veneris die editis notum factum est. Hic Papa peritus Iosephi Cardinalis Frings Vaticano Concilio Secundo interfuit. In "L´Osservatore" legitur, cum quinquagesimus dies anniversarius inaugurationis Concilii die undecimo mensis Octobris anni bis milesimi decimi secundi habitae instaret, argumentum maximi momenti, in quo Benedictus XVI his diebus versaretur, "de fide cogitanda" esse. Papam vero, dum in Arce Gandulfiana degat, potissumum ultimum volumen trium librorum de Iesu Nazareno scribere. Provideri quoque praeparationem itinerum Summi Pontificis et Matritum, ut conventum iuvenum totius orbis terrarum mense Augusto participaret, et ad Germaniam mense Septembre faciendorum. Ad quae praeparanda "multa documenta et libros" ex Civitate Vaticana allata esse in actis diurnis Vaticanis referuntur.

E Civitate Vaticana. Summus Pontifex in Germania: Paucae immutationes
Res, quas Summus Pontifex, dum Germaniam visitat, geret, constitutae sunt. Sedes Apostolica Mercurii die res maximi momenti itineris eius mense Septembre faciendi publicavit ea iam nota confirmans, quae a die vigesimo secundo usque ad vicesimum quintum mensis Septembris gerentur: Benedictus XVI habebit orationem coram coetu legislatorum, celebrabit res divinas in Stadio Olympiorum Berolinensi, adibit Erfordiam et Friburgum Brisgavorum. Addentur singularia colloquia de rebus politicis, interreligiosis et ecclesiasticis. Iam ante in luce positum est iter oecumenicum fore. Iam confirmatum erat Papam delegatos et ecclesiasticae communitatis Protestanticae in Germania et Ecclesiae Orientalis conventurum. Benedictus XVI duas res efferet, quae ad dialogum interreligiosum pertinent: In sede coetus legislatorum delegatos Iudaeorum et in sede Nuntii Apostolici, ubi domicilium interim habebit, delegatos Muslimorum in Germania viventium conveniet. Praesertim honorabitur Comitatus Centralis Catholicorum Theodiscorum (ZDK). Friburgi eum quadraginta et quinque minuta sedecim delegatos huius consilii laicorum collocuturum eosque allocuturum providetur. Visitatione in Germania finita Benedictus XVI die Dominica in theatro concentus musici Friburgensi catholicos in Ecclesia et societate operam navantes alloquetur.

Übersetzung:

26. Juli 2011

Nuntius in Norwegen: „Das ist Wahnsinn“
Schüsse und eine Explosion in Oslo, ungefähr neunzig Tote: Norwegen steht unter Schock. Der Täter soll nach ersten Informationen ein „christlicher Fundamentalist“ und Rechtsextremist sein. Im Vatikan wird für diesen Samstag mit einem Beileidstelegramm von Papst Benedikt XVI. gerechnet. So reagiert Erzbischof Emil Paul Tscherrig, der Päpstliche Nuntius für die nordischen Länder, der in der Nähe von Stockholm residiert.
„Es ist ein Wahnsinn – all diese Dinge bedeuten einen menschlichen Wahnsinn, der sich kaum erklären lässt. Ganz gleich, ob dafür politische oder persönliche Gründe oder was auch immer angegeben werden. Es ist immer etwas Unglaubliches und gehört letztlich immer in die Kategorie Wahnsinn.“ Der Anschlag in der norwegischen Hauptstadt verwüstete eine Straße im Regierungsviertel; in der Nähe liegt die katholische Kathedrale St. Olaf. Sie trug nach ersten Angaben des Bistums aber keine Schäden davon. (rv 23.7.2011)

Castelgandolfo: Papst bereitet sich auf Konzilsjubiläum vor
Benedikt XVI. bereitet sich während seines Sommerurlaubs in Castelgandolfo auf das Jubiläum des Zweiten Vatikanischen Konzils vor. Das schreibt die Vatikanzeitung „Osservatore Romano“ in ihrer Freitagsausgabe. Der heutige Papst hatte am Zweiten Vatikanischen Konzil als Berater von Kardinal Joseph Frings teilgenommen.
Angesichts des bevorstehenden 50. Jahrestages der Konzilseröffnung am 11. Oktober 2012 sei „das Nachdenken über den Glauben“ ein zentrales Thema, dem sich Benedikt XVI. in diesen Tagen widme, so der „Osservatore“. Hauptsächlich arbeite der Papst während seines Aufenthalts in Castelgandolfo jedoch am letzten Band seiner Jesus-von-Nazareth-Trilogie. Auch die Vorbereitung auf die Papstreisen zum Weltjugendtag im August nach Madrid und im September nach Deutschland stehe auf dem Programm. Dafür seien „viele Unterlagen und Bücher“ aus dem Vatikan mitgebracht worden, schreibt die Vatikanzeitung. (or/kna 22.07.2011)

Der Papst in Deutschland: Kleine Änderungen
Das Programm für den Papstbesuch in Deutschland steht. Der Vatikan hat an diesem Mittwoch die Eckpunkte der für September geplanten Reise veröffentlicht. Darin werden die bereits bekannten großen Auftritte vom 22. bis 25. September bestätigt: Benedikt XVI. spricht vor dem Reichstag, feiert Messe im Berliner Olympiastadion, besucht Erfurt und Freiburg. Neu sind einzelne Gespräche – auf politischer, interreligiöser und innerkirchlicher Ebene. Die ökumenische Ausrichtung der Reise wurde im Vorfeld betont, Begegnungen mit der Evangelischen Kirche in Deutschland und der Orthodoxen Kirche waren bereits fest eingeplant. Benedikt XVI. setzt im offiziellen Programm nun auch zwei interreligiöse Akzente: Er trifft sich im Reichstag mit Vertretern des Judentums und an seinem vorübergehenden Wohnsitz in der Nuntiatur mit Vertretern der Muslime in Deutschland.
Besondere Anerkennung erhält das Zentralkomitee der deutschen Katholiken (ZdK). 45 Minuten und eine Ansprache des Papstes sind in Freiburg für ein eigenes Treffen mit einer 16-köpfigen Delegation des Laiengremiums vorgesehen. Zum Abschluss des Deutschlandbesuches spricht Benedikt XVI. dann am Sonntag im Freiburger Konzerthaus vor in Kirche und Gesellschaft engagierten Katholiken. (rv 20.7.2011)









All the contents on this site are copyrighted ©.