2011-06-07 16:48:38

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE
IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)




Die septimo mensis Iunii anni MMXI
E Croatia: Post adventum Summus Pontifex dixit: "Venio pelegrinans in Nomine Iesu Christi"
Benedictus XVI undevicesimum iter apostolicum faciens die Saturni in Coratia pervenutus est. In statione aeronautica Zargrabiensi praeses Ivo Josipovic et episcopi regionis salutem ei dixerunt. Praeses Papae ostendit Croatiam esse "rem publicam nostrae aetati accommodatam et memoravit mentem christianam, qua unitas Europae nititur. "Cultum humanitatemque huius aetatis" Croatiam quoque non paulum provcare Papa dixit: "Discrimina in rebus socialibus, infirma stabilitas et invidualismus, qui favet, ut vita sine ullis oneribus adimplendis esse conspiciatur et semper res privatae quaerantur." Talibus rerum conditionibus respectis et "testimonium quod convincit" "et impetum studiorum coeptorumque ad valores fundamentales quoad morum disciplinam fovendos, quibus vita socialis et propria indoles Europae fulciuntur", requiri.

"Iusta et firma solutio in Terra Sancta"
Summus Pontifex Benedictus XVI Veneris die paesidem officii autonomiae in Palestina tuendae, Mahmud Abbas nomine, colloquendi causa admisit. Post colloquium ambo confirmaverunt, ut notum fecit Sancta Sedes, "iustam firmamque solutionem" conflictationis inter homines Israelis et Palestinae. In hac declaratione Apostolicae Sedis de "legitimis moliminibus populi Palestinensis ad rem publicam sui iuris extruendam" sermo fit. Item Summus Pontifex et dux Palestinensium consenserunt et Israelem et Palestinam "mox sicuros" vivere debere "in pace vicinorum eorum" et intra fines ab omnibus gentibus agnitos.

E Civitate Vaticana. Zollitsch: Nova evangelizatio inceptum Papae maximi momenti
Die Mercurii- prius quam praestituta - sessio plenaria Pontificii Concilii Novae Evangelizationi Fovendae absoluta est. Erant dies enixe consulendi et commutandi cogitationes de quaestione, quomodo fides christiana in mundo in saecularem statum redacto nuntiari possit. Christopherus Cardinalis Schönborn Austriae, Archiepiscopus Roberto Zollitsch Germaniae gessit personam. Cuius conclusio evidens est: Maxime etiam fides et pertinentia ad Ecclesiam in regionibus orbis christianismo pervasis remittunt, mundus magis in saecularem statum redagitur. Hoc addidit provocare ad Evangelium nuntiandum, quod totius esset Ecclesiae. Quapropter omnes in tota Ecclesia de hac re cogitarent oportere.








All the contents on this site are copyrighted ©.