2010-11-02 15:33:57

Unsere Lateinnachrichten


Die II mensis Nctobris anni MMX

 
E Civitate Vaticana. Summus Pontifex: "Migratio est et ius et obligatio"
Summus Pontifex Benedictus XVI in quodam nuntio a Sede Apostolica Mercurii die publicato scripsit Ecclesiam die decimo sexto mensis Ianuarii anni bis millesimi undecimi Diem Mundialem Migrantium celebraturam esse, quod causa esset, cur Ecclesia ad hanc rem eiusque in Ecclesia et societate consectaria animos attenderet. Religionis christianae semper imprimis esse praeceptum Iesu in Evangelium secundum Ioannem prolatum observare: "Sicut dilexi vos, ita diligatis invicem". In nuntio quoque suo Papa principio unius familiae hominum fulsus docet nos homines non casu alter apud alterum vivere, sed eadem via ambulare, fratres sororesque cum simus.

Benedictus XVI: Guardini "universali in mundum conspectu" gaudebat
Benedictus XVI in Civitate Vaticana Veneris die eis, qui ad Berolinensem Fundationem Romano Guardini dedicatam pertinent quique cuidam conventui de hoc viro docto in Studiorum Universitate Gregoriana celebrato interfuerunt, alloquendi causa receptis Romanum Guardini ut disputatorem catholicum "universali in mundum conspectu" gaudentem desiderioque veritatis profundo ardentem laudibus extulit. Papa eis dixit: "Guardini non aliquid aut multum scire volebat, sed veritatem Dei veritatemque hominis desiderabat. Ad huic veritati accedendum adhibuit eam, ut tunc appellata est, de mundo opinionem, quae vitalem mundi hominumque permutationem respicit. Proprium vero christianum in eo cernitur, ut homo in necessitudine cum Deo se esse sciat, quae eum praecedit ab quaque se non subducere potest. Non cogitationes nostrae iudicandi rationes gignunt, sed Deus, qui eas superat et in nullam a nobis cogitandam rationem coartari potest.

Visitatio Papae in Hispania non ad res politicas spectat
Sanctuarii Compostellani necnon Sanctae Familiae ecclesiae Barcinonenis consecratio summum sunt Summi Pontificis Benedicti XVI a die septimo usque ad octavum mensis Novembris in Hispaniam faciendi itineris. Secundum verba Sedis Apostolicae locutoris, Federici Lombardi nomine, Veneris die coram diurnariis in Civitate Vaticana prolata Benedictus XVI illam aedem sacram Barcionensem a architecto Catalogiensi Antonio Gaudi (nato anno millesimo quinquagesimo secundo, defuncto anno millesimo nongentesimo vicesimo sexto) ecclesia consecrata ad dignitatem basilicae elevabit. Lombardi simul confirmavit Benedictum XVI suffragiorum certatione, quae nunc in Catalonia perageretur, respecta ea, quae locuturus esset, diligenter ponderantem iter ad res politcas spectans non facturum esse. Lombardi dixit consilium captum esse, ut Iosephum Ludovicum Zapatero, administrorum collegii Praesidem, brevi iam tempore, antequam ab aeroportu Barcinonensi Romam profecturus esset, conveniret. Papam quoque Compostellae principibus Hispanicis Philippo et Laetitiae salutem dicturum esse. Constitutum demum est, ut ante iam Missam Barcini celebrandam regem Ioannem Carlum et reginam Sophiam, conveniret.







All the contents on this site are copyrighted ©.