Testo integrale in latino del Motu Proprio di Benedetto XVIsull'uso del Messale Romano
LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE BENEDICTUS XVI
SUMMORUM PONTIFICUM
cura ad hoc tempus usque semper fuit, ut Christi Ecclesia Divinae Maiestati cultum
dignum offerret, «ad laudem et gloriam nominis Sui» et «ad utilitatem totius Ecclesiae
Suae sanctae».
Ab immemorabili tempore sicut etiam in futurum, principium servandum
est «iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum universali Ecclesia
non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus universaliter
acceptos ab apostolica et continua traditione, qui servandi sunt non solum ut errores
vitentur, verum etiam ad fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi eius
legi credendi respondet». (1)
Inter Pontífices qui talem debitam curam adhibuerunt,
nomen excellit sancti Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros cultus
ac culturae a Romanis in saeculis praecedentibus cumulatos novis Europae populis transmittendos
curavit. Sacrae Liturgiae tam Missae Sacrificii quam Officii Divini formam, uti in
Urbe celebrabatur, definiri conservarique iussit. Monachos quoque et moniales maxime
fovit, qui sub Regula sancti Benedicti militantes, ubique simul cum Evangelii annuntiatione
illam quoque saluberrimam Regulae sententiam vita sua illustrarunt, «ut operi Dei
nihil praeponatur» (cap. 43). Tali modo sacra liturgia secundum morem Romanum non
solum fidem et pietatem sed et culturam multarum gentium fecundavit. Constat utique
liturgiam latinam variis suis formis Ecclesiae in omnibus aetatis christianae saeculis
permultos Sanctos in vita spirituali stimulasse atque tot populos in religionis virtute
roborasse ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra Liturgia hoc munus
efficacius expleret, plures alii Romani Pontifices decursu saeculorum peculiarem
sollicitudinem impenderunt, inter quos eminet Sanctus Pius V, qui magno cum studio
pastorali, Concilio Tridentino exhortante, totum Ecclesiae cultum innovavit, librorum
liturgicorum emendatorum et «ad normam Patrum instauratorum» editionem curavit eosque
Ecclesiae latinae usui dedit.
Inter Ritus romani libros liturgicos patet eminere
Missale Romanum, quod in romana urbe succrevit, atque succedentibus saeculis gradatim
formas assumpsit, quae cum illa in generationibus recentioribus vigente magnam habent
similitudinem.
«Quod idem omnino propositum tempore progrediente Pontifices
Romani sunt persecuti, cum novas ad aetates accommodaverunt aut ritus librosque liturgicos
determinaverunt, ac deinde cum ineunte hoc nostro saeculo ampliorem iam complexi sunt
redintegrationem» (2) . Sic vero egerunt Decessores nostri Clemens VIII, Urbanus VIII,
sanctus Pius X (3) , Benedictus XV, Pius XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus
autem temporibus, Concilium Vaticanum II desiderium expressit, ut debita observantia
et reverentia erga cultum divinum denuo instauraretur ac necessitatibus nostrae aetatis
aptaretur. Quo desiderio motus, Decessor noster Summus Pontifex Paulus VI libros liturgicos
instauratos et partim innovatos anno 1970 Ecclesiae latinae approbavit; qui ubique
terrarum permultas in linguas vulgares conversi, ab Episcopis atque a sacerdotibus
et fidelibus libenter recepti sunt. Ioannes Paulus II, tertiam editionem typicam
Missalis Romani recognovit. Sic Romani Pontifices operati sunt ut «hoc quasi aedificium
liturgicum [...] rursus, dignitate splendidum et concinnitate» appareret. (4)
Aliquibus
autem in regionibus haud pauci fideles antecedentibus formis liturgicis, quae eorum
culturam et spiritum tam profunde imbuerant, tanto amore et affectu adhaeserunt et
adhaerere pergunt, ut Summus Pontifex Ioannes Paulus II, horum fidelium pastorali
cura motus, anno 1984 speciali Indulto “Quattuor abhinc annos”, a Congregatione pro
Cultu Divino exarato, facultatem concessit utendi Missali Romano a Ioanne XXIII anno
1962 edito; anno autem 1988 Ioannes Paulus II iterum, litteris Apostolicis “Ecclesia
Dei” Motu proprio datis, Episcopos exhortatus est ut talem facultatem late et generose
in favorem omnium fidelium id petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum
fidelium iam a Praedecessore Nostro Ioanne Paulo II diu perpensis, auditis etiam a
Nobis Patribus Cardinalibus in Concistorio die XXIII mensis martii anni 2006 habito,
omnibus mature perpensis, invocato Spiritu Sancto et Dei freti auxilio, praesentibus
Litteris Apostolicis DECERNIMUS quae sequuntur:
Art. 1. Missale Romanum
a Paulo VI promulgatum ordinaria expressio “Legis orandi” Ecclesiae catholicae ritus
latini est. Missale autem Romanum a S. Pio V promulgatum et a B. Ioanne XXIII denuo
editum habeatur uti extraordinaria expressio eiusdem “Legis orandi” Ecclesiae et ob
venerabilem et antiquum eius usum debito gaudeat honore. Hae duae expressiones “legis
orandi” Ecclesiae, minime vero inducent in divisionem “legis credendi” Ecclesiae;
sunt enim duo usus unici ritus romani.
Proinde Missae Sacrificium, iuxta
editionem typicam Missalis Romani a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgatam et numquam
abrogatam, uti formam extraordinariam Liturgiae Ecclesiae, celebrare licet. Conditiones
vero a documentis antecedentibus “Quattuor abhinc annos” et “Ecclesia Dei” pro usu
huius Missalis statutae, substituuntur ut sequitur:
Art. 2. In Missis
sine populo celebratis, quilibet sacerdos catholicus ritus latini, sive saecularis
sive religiosus, uti potest aut Missali Romano a beato Papa Ioanne XXIII anno 1962
edito, aut Missali Romano a Summo Pontifice Paulo VI anno 1970 promulgato, et quidem
qualibet die, excepto Triduo Sacro. Ad talem celebrationem secundum unum alterumve
Missale, sacerdos nulla eget licentia, nec Sedis Apostolicae nec Ordinarii sui.
Art.
3. Si communitates Institutorum vitae consecratae atque Societatum vitae apostolicae
iuris sive pontificii sive dioecesani quae in celebratione conventuali seu “communitatis”
in oratoriis propriis celebrationem sanctae Missae iuxta editionem Missalis Romani
anno 1962 promulgatam habere cupiunt, id eis licet. Si singula communitas aut totum
Institutum vel Societas tales celebrationes saepe vel plerumque vel permanenter perficere
vult, res a Superioribus maioribus ad normam iuris et secundum leges et statuta particularia
decernatur.
Art. 4. Ad celebrationes sanctae Missae de quibus supra in art.
2 admitti possunt, servatis de iure servandis, etiam christifideles qui sua sponte
id petunt.
Art. 5, § 1. In paroeciis, ubi coetus fidelium traditioni liturgicae
antecedenti adhaerentium continenter exsistit, parochus eorum petitiones ad celebrandam
sanctam Missam iuxta ritum Missalis Romani anno 1962 editi, libenter suscipiat. Ipse
videat ut harmonice concordetur bonum horum fidelium cum ordinaria paroeciae pastorali
cura, sub Episcopi regimine ad normam canonis 392, discordiam vitando et totius Ecclesiae
unitatem fovendo. § 2. Celebratio secundum Missale B. Ioannis XXIII locum habere
potest diebus ferialibus; dominicis autem et festis una etiam celebratio huiusmodi
fieri potest. § 3. Fidelibus seu sacerdotibus id petentibus, parochus celebrationes,
hac in forma extraordinaria, permittat etiam in adiunctis peculiaribus, uti sunt matrimonia,
exsequiae aut celebrationes occasionales, verbi gratia peregrinationes. § 4. Sacerdotes
Missali B. Ioannis XXIII utentes, idonei esse debent ac iure non impediti. §
5. In ecclesiis, quae non sunt nec paroeciales nec conventuales, Rectoris ecclesiae
est concedere licentiam de qua supra.
Art. 6. In Missis iuxta Missale B.
Ioannis XXIII celebratis cum populo, Lectiones proclamari possunt etiam lingua vernacula,
utendo editionibus ab Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi aliquis coetus
fidelium laicorum, de quo in art. 5 § 1 petita a parocho non obtinuerit, de re certiorem
faciat Episcopum dioecesanum. Episcopus enixe rogatur ut eorum optatum exaudiat. Si
ille ad huiusmodi celebrationem providere non potest res ad Pontificiam Commissionem
“Ecclesia Dei” referatur.
Art. 8. Episcopus, qui vult providere huiusmodi petitionibus
christifidelium laicorum, sed ob varias causas impeditur, rem Pontificiae Commissioni
“Ecclesia Dei” committere potest, quae ei consilium et auxilium dabit.
Art.
9, § 1. Parochus item, omnibus bene perpensis, licentiam concedere potest utendi rituali
antiquiore in administrandis sacramentis Baptismatis, Matrimonii, Poenitentiae et
Unctionis Infirmorum, bono animarum id suadente. § 2. Ordinariis autem facultas
conceditur celebrandi Confirmationis sacramentum utendo Pontificali Romano antiquo,
bono animarum id suadente. § 3. Fas est clericis in sacris constitutis uti etiam
Breviario Romano a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art 10. Fas est Ordinario
loci, si opportunum iudicaverit, paroeciam personalem ad normam canonis 518 pro celebrationibus
iuxta formam antiquiorem ritus romani erigere aut rectorem vel cappellanum nominare,
servatis de iure servandis. Art. 11. Pontificia Commissio “Ecclesia Dei” a Ioanne
Paulo II anno 1988 erecta (5) , munus suum adimplere pergit. Quae Commissio formam,
officia et normas agendi habeat, quae Romanus Pontifex ipsi attribuere voluerit.
Art.
12. Eadem Commissio, ultra facultates quibus iam gaudet, auctoritatem Sanctae Sedis
exercebit, vigilando de observantia et applicatione harum dispositionum. Quaecumque
vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu proprio datis decreta sunt, ea omnia
firma ac rata esse et a die decima quarta Septembris huius anni, in festo Exaltationis
Sanctae Crucis, servari iubemus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis Iulii, anno Domini MMVII, Pontificatus
Nostri tertio. BENEDICTUS Pp. XVI
1 Institutio generalis
Missalis Romani, Editio tertia, 2002, 3972 Ioannes Paulus
Pp. II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899.3
Ibid. 4 S. Pius Pp. X, Litt. Ap. Motu proprio
datae Abhinc duos annos (23 Octobris 1913): AAS 5 (1913), 449-450; cfr Ioannes Paulus
II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899. 5Cfr
Ioannes Paulus Pp. II, Litt. ap. Motu proprio datae Ecclesia Dei (2 iulii 1988), 6:
AAS 80 (1988), 1498.