"Summorum Pontificum" Das lateinische Motu Proprio zur Freigabe der sog. "Alten
Messe"
LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE
BENEDICTUS XVI
Summorum
Pontificum cura ad hoc tempus usque semper fuit, ut Christi Ecclesia Divinae Maiestati
cultum dignum offerret, «ad laudem et gloriam nominis Sui» et «ad utilitatem totius
Ecclesiae Suae sanctae».
Ab immemorabili tempore sicut etiam in futurum, principium
servandum est «iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum universali
Ecclesia non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus
universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione, qui servandi sunt non
solum ut errores vitentur, verum etiam ad fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae
lex orandi eius legi credendi respondet».
Inter Pontífices qui talem debitam
curam adhibuerunt, nomen excellit sancti Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam
quam thesauros cultus ac culturae a Romanis in saeculis praecedentibus cumulatos novis
Europae populis transmittendos curavit. Sacrae Liturgiae tam Missae Sacrificii quam
Officii Divini formam, uti in Urbe celebrabatur, definiri conservarique iussit. Monachos
quoque et moniales maxime fovit, qui sub Regula sancti Benedicti militantes, ubique
simul cum Evangelii annuntiatione illam quoque saluberrimam Regulae sententiam vita
sua illustrarunt, «ut operi Dei nihil praeponatur» (cap. 43). Tali modo sacra liturgia
secundum morem Romanum non solum fidem et pietatem sed et culturam multarum gentium
fecundavit. Constat utique liturgiam latinam variis suis formis Ecclesiae in omnibus
aetatis christianae saeculis permultos Sanctos in vita spirituali stimulasse atque
tot populos in religionis virtute roborasse ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut
autem Sacra Liturgia hoc munus efficacius expleret, plures alii Romani Pontifices
decursu saeculorum peculiarem sollicitudinem impenderunt, inter quos eminet Sanctus
Pius V, qui magno cum studio pastorali, Concilio Tridentino exhortante, totum Ecclesiae
cultum innovavit, librorum liturgicorum emendatorum et «ad normam Patrum instauratorum»
editionem curavit eosque Ecclesiae latinae usui dedit. Inter Ritus romani libros
liturgicos patet eminere Missale Romanum, quod in romana urbe succrevit, atque succedentibus
saeculis gradatim formas assumpsit, quae cum illa in generationibus recentioribus
vigente magnam habent similitudinem. «Quod idemomnino
propositum tempore progrediente Pontifices Romani sunt persecuti, cum novas ad aetates
accommodaverunt aut ritus librosque liturgicos determinaverunt, ac deinde cum ineunte
hoc nostro saeculo ampliorem iam complexi sunt redintegrationem». Sic vero egerunt
Decessores nostri Clemens VIII, Urbanus VIII, sanctus Pius X, Benedictus XV, Pius
XII et beatus Ioannes XXIII. Recentioribus autem temporibus, Concilium
Vaticanum II desiderium expressit, ut debita observantia et reverentia erga cultum
divinum denuo instauraretur ac necessitatibus nostrae aetatis aptaretur. Quo desiderio
motus, Decessor noster Summus Pontifex Paulus VI libros liturgicos instauratos et
partim innovatos anno 1970 Ecclesiae latinae approbavit; qui ubique terrarum permultas
in linguas vulgares conversi, ab Episcopis atque a sacerdotibus et fidelibus libenter
recepti sunt. Ioannes Paulus II, tertiam editionem typicam Missalis Romani recognovit.
Sic Romani Pontifices operati sunt ut «hoc quasi aedificium liturgicum [...] rursus,
dignitate splendidum et concinnitate» appareret.
Aliquibus autem in regionibus
haud pauci fideles antecedentibus formis liturgicis, quae eorum culturam et spiritum
tam profunde imbuerant, tanto amore et affectu adhaeserunt et adhaerere pergunt, ut
Summus Pontifex Ioannes Paulus II, horum fidelium pastorali cura motus, anno 1984
speciali Indulto “Quattuor abhinc annos”, a Congregatione pro Cultu Divino exarato,
facultatem concessit utendi Missali Romano a Ioanne XXIII anno 1962 edito; anno autem
1988 Ioannes Paulus II iterum, litteris Apostolicis “Ecclesia Dei” Motu proprio datis,
Episcopos exhortatus est ut talem facultatem late et generose in favorem omnium fidelium
id petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a Praedecessore
Nostro Ioanne Paulo II diu perpensis, auditis etiam a Nobis Patribus Cardinalibus
in Concistorio die XXIII mensis martii anni 2006 habito, omnibus mature perpensis,
invocato Spiritu Sancto et Dei freti auxilio, praesentibus Litteris Apostolicis DECERNIMUS
quae sequuntur:
Art. 1. Missale Romanum a Paulo VI promulgatum ordinaria expressio
“Legis orandi” Ecclesiae catholicae ritus latini est. Missale autem Romanum a S. Pio
V promulgatum et a B. Ioanne XXIII denuo editum habeatur uti extraordinaria expressio
eiusdem “Legis orandi” Ecclesiae et ob venerabilem et antiquum eius usum debito gaudeat
honore. Hae duae expressiones “legis orandi” Ecclesiae, minime vero inducent in divisionem
“legis credendi” Ecclesiae; sunt enim duo usus unici ritus romani.
Proinde
Missae Sacrificium, iuxta editionem typicam Missalis Romani a B. Ioanne XXIII anno
1962 promulgatamet numquam abrogatam, uti formam extraordinariam Liturgiae
Ecclesiae, celebrare licet. Conditiones vero a documentis antecedentibus “Quattuor
abhinc annos” et “Ecclesia Dei” pro usu huius Missalis statutae, substituuntur ut
sequitur:
Art. 2. In Missis sine populo celebratis,quilibet sacerdos
catholicus ritus latini, sive saecularis sive religiosus, uti potest aut Missali Romano
a beato Papa Ioanne XXIII anno 1962 edito, aut Missali Romano a Summo Pontifice Paulo
VI anno 1970 promulgato, et quidem qualibet die, excepto Triduo Sacro. Ad talem celebrationem
secundum unum alterumve Missale, sacerdos nulla eget licentia, nec Sedis Apostolicae
nec Ordinarii sui.
Art. 3. Si communitates Institutorum vitae consecratae
atque Societatum vitae apostolicae iuris sive pontificii sive dioecesani quae in celebratione
conventuali seu “communitatis” in oratoriis propriis celebrationem sanctae Missae
iuxta editionem Missalis Romani anno 1962 promulgatam habere cupiunt, id eis licet.
Si singula communitas aut totum Institutum vel Societas tales celebrationes saepe
vel plerumque vel permanenter perficere vult, res a Superioribus maioribus ad normam
iuris et secundum leges et statuta particularia decernatur.
Art. 4. Ad celebrationes
sanctae Missae de quibus supra in art. 2 admitti possunt, servatis de iure servandis,
etiam christifideles qui sua sponte id petunt.
Art. 5, § 1. In paroeciis,
ubi coetus fidelium traditioni liturgicae antecedenti adhaerentium continenter exsistit,
parochus eorum petitiones ad celebrandam sanctam Missam iuxta ritum Missalis Romani
anno 1962 editi, libenter suscipiat. Ipse videat ut harmonice concordetur bonum horum
fidelium cum ordinaria paroeciae pastorali cura, sub Episcopi regimine ad normam canonis
392, discordiam vitando et totius Ecclesiae unitatem fovendo. § 2. Celebratio secundum
Missale B. Ioannis XXIII locum habere potest diebus ferialibus; dominicis autem et
festis una etiam celebratio huiusmodi fieri potest. § 3. Fidelibus seu sacerdotibus
id petentibus, parochus celebrationes, hac in forma extraordinaria, permittat etiam
in adiunctis peculiaribus, uti sunt matrimonia, exsequiae aut celebrationes occasionales,
verbi gratia peregrinationes. § 4. Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII utentes,
idonei esse debent ac iure non impediti. § 5. In ecclesiis, quae non sunt nec
paroeciales nec conventuales, Rectoris ecclesiae est concedere licentiam de qua supra.
Art. 6. In Missis iuxta Missale B. Ioannis XXIII celebratis cum populo, Lectiones
proclamari possunt etiam lingua vernacula, utendo editionibus ab Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi aliquis coetus fidelium laicorum, de quo in art. 5 § 1 petita
a parochonon obtinuerit, de re certiorem faciat Episcopum dioecesanum. Episcopus
enixe rogatur ut eorum optatum exaudiat. Si ille ad huiusmodi celebrationem providere
non potest res ad Pontificiam Commissionem “Ecclesia Dei” referatur.
Art. 8.
Episcopus, qui vult providere huiusmodi petitionibus christifidelium laicorum, sed
ob varias causas impeditur, rem Pontificiae Commissioni “Ecclesia Dei” committere
potest, quae ei consilium et auxilium dabit.
Art. 9, § 1. Parochus item, omnibus
bene perpensis,licentiam concedere potest utendi rituali antiquiore in administrandis
sacramentis Baptismatis, Matrimonii, Poenitentiae et Unctionis Infirmorum, bono animarum
id suadente. § 2. Ordinariis autem facultas conceditur celebrandi Confirmationis
sacramentum utendo Pontificali Romano antiquo, bono animarum id suadente. § 3.
Fas est clericis in sacris constitutis uti etiam Breviario Romano a B. Ioanne XXIII
anno 1962 promulgato. Art 10. Fas est Ordinario loci, si opportunum
iudicaverit, paroeciam personalem ad normam canonis 518 pro celebrationibus iuxta
formam antiquiorem ritus romani erigere aut rectorem vel cappellanum nominare, servatis
de iure servandis. Art. 11. Pontificia Commissio “Ecclesia Dei” a Ioanne Paulo
II anno 1988 erecta, munus suum adimplere pergit. Quae Commissio formam, officia
et normas agendi habeat, quae Romanus Pontifexipsi attribuere voluerit.
Art.
12. Eadem Commissio, ultra facultates quibus iam gaudet, auctoritatem Sanctae Sedis
exercebit, vigilando de observantia et applicatione harum dispositionum. Quaecumque
vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu proprio datis decreta sunt, ea omnia
firma ac rata esse et a die decima quarta Septembris huius anni, in festo Exaltationis
Sanctae Crucis, servari iubemus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis Iulii, anno Domini MMVII, Pontificatus
Nostri tertio. ***
1 Institutio generalis Missalis Romani, Editio
tertia, 2002, 3972 Ioannes Paulus Pp. II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus
(4 Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899. 3 Ibid. 4 S. Pius
Pp. X, Litt. Ap. Motu proprio datae Abhinc duos annos (23 Octobris 1913): AAS
5 (1913), 449-450; cfr Ioannes Paulus II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus
(4 Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899. 5 Cfr Ioannes Paulus Pp. II,
Litt. ap. Motu proprio datae Ecclesia Dei (2 iulii 1988), 6: AAS 80
(1988), 1498.